Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SPIRITU FERVENTES

VENERABILI SERVAE DEI IOSEPHAE NAVAL GIRBÉS
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Spiritu ferventes accendemini igne caritatis; fervere facite vos laudibus Dei, et moribus optimis. Alter calidus, alter frigidus; calidus frigidum accendat» (S. AUGUSTINUS, Sermones, 234, 3).

Hoc fecit etiam Venerabilis Serva Dei Iosepha Naval Girbés, quae vixit ut decet sanctos (cf. Eph 5, 3). Vera evangelica caritate impulsa, non solum cum humilitate et alacritate dono Dei respondit atque singulari cura suam ipsius coluit sanctificationem, verum etiam multos annos impensum ac fructuosum explicavit apostolatum in sua paroeciali communitate, praesertim pro iuventute feminina.

In oppido Algemesí, intra fines archidioecesis Valentinae orta est die XI mensis Decembris anno MDCCCXX, a Francisco Naval et Iosepha Maria Girbés. Est eodem die in mysticum Christi corpus per baptismum inserta; post autem octo annos sacramentum accepit Confirmationis, cuius officia explevit egregie dum vixit. Namque semper suum esse sensit verbo et opere fidem diffundere et defendere, tamquam verse Christi testis (cf. CONC. OEC. VAT. II, Const. Dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 11).

Postquam est matre orbata (anno MDCCCXXXIII), fuit ei onus sustinendum domus et curae fratrum atque ceterorum familiarium, quibus cum gaudio et toto studio astitit. Simul servitio Dei et Ecclesiae se dedidit, utque hoc corde indiviso faceret et sine neglegentia, virginitatem suam Domino in perpetuum consecravit (anno MDCCCXXXVIII). Ita potuit expeditius necessitudinem colere cum Iesu et verum spiritalem maternitatem exercere pro multis animis, quae eius discipulae factae sunt in christiana perfectione assequenda.

Parocho suadente, qui Spiritus eius moderator erat, fere triginta annos nata amicis et multis puellis domum suam coepit aperire, quae cotidie plumariam artem docebat quibusque cum simplicitate, planitate et efficacia Evangelium explanabat et catechismum. Sedula de earum christiana et religiosa formatione, non solum eas ad christianam doctrinam instituebat, sed ad Christi imitationem ducebat, et educabat, amabiliter et perseveranter, ad incommode et deprecationem. Eas hortabatur ut munus suum exsequerentur laetae et amore motae, ut semper in gratia viverent, Deum amarent atque virtutes et pro propriis charismatibus dilatando Christi regno operam navarent. Huius apostolatus vis eo etiam confirmari potest, quod multae eius discipulae eximiae fuerunt postea metres familias vel Institutorum vitae consecratae sodales.

Omnino animarum saluti dedita, aderat ubicumque bonum facere posset. Particeps fuit Conferentiae S. Vincentii a Paula; aegros visebat, pauperes adiuvabat, pacem inter coniuges discordes conciliabat; corruptas mulieres ad virtutem revocabat et viros qui intemperanter vivebant; iis praesto erat, qui eam adibant consilia petituri. Tanta industria, in quam ob Dei gloriam incumbebat, non eam avertebat a diligenti exsecutione variorum munium ad familiam et ad domum pertinentium. Consentaneum igitur erat eam magni aestimari a clero et populo. Revera fermentum fuit, quod massam fermentat (cf. 1 Cor 5, 6) et civitas supra montem posita (cf. Mt 5, 14).

Apostolicus ardor et operum bonitas interiorem eius magnitudinem reddebant et plenae congruentiae cum vocatione christiana clarum signum. Altitudine et firmitate enituit fidei, quam aluit coniunctione cum Domino, sollemnium et rerum divinarum participatione, fervida in Eucharistiam et in Virginem Mariam pietate, assidua deprecatione, Verbi Dei meditatione, fuga peccati et cuiuslibet vitii. Mira cum humilitate Ecclesiae vitam et suae paroeciae communicabat, submisse normas sequens et optata pastorum, aliosque idem facere docebat. Maxime caritatem in Deum et in proximum exercitavit, necnon virtutes spei, prudentiae, fortitudinis, temperantiae et iustitiae. Rerum terrestrium neglegens, vehementissime ad caelestia bona tetendit, iacturas, ademptiones, dolores spernens. Ordinis Saecularis fuit Fratrum Discalceatorum B. Mariae V. de Monte Carmelo et peculiarem religionem habuit erga Sanctum Teresiam a Iesu et erga Sanctum Ioannem a Cruce, quorum praecepta multum eius spiritualitati profuerunt.

Eius valetudo, iamdiu imbecilla, valde extenuata est duobus extremis vitae annis, per quos pluries accepit Unctionem Infirmorum et haud multum afuit a morte. Dilectione et precationibus discipularum circumdata pie de vita decessit die XXIV mensis Februarii anno MDCCCLXXXXIII. Eius corpus, veste indutum Ordinis Carmelitanorum Discalceatorum, insequenti die sepultum est magno et permovente cum populi concursu.

Sanctitatis fama, quam viva sibi pepererat, post eius mortem increvit, addita miraculorum non exigua auditione; quocirca Archiepiscopus Valentinus Causam iniit Canonizationis. Post celebratos Processum Ordinarium et Processum Additicium, acta missa aunt ad Congregationem pro Causis Sanctorum, quae alia recognovit normis canonicis iussa. Die tertio mensis Ianuarii anno MCMLXXXVII coram Nobis editum est Decretum, quo Iosepha Naval Girbés existimata est virtutes theologales, cardinales et adnexas heroum in modum exercuisse. Apud idem Curiae Romanae Dicasterium deinde indagationes medicae et theologicae factae sunt actorum Processus, qui Valentiae iam actus erat de sanatione, quae in oppido Algemesi anno MCMXXXV effecta est et deprecationi Venerabilis Servae Dei tributa. Quoniam hae indagationes exitum felicem habuerunt, Nostro permissu calendis Septembris proditum est Decretum super miro, anno MCMLXXXVIII. Statuimus denique ut Beatificationis rites fieret Romae die XXV eiusdem mensis.

Hodie igitur in foro ante Basilicam Sancti Petri sito haec inter sacra ediximus: «Nos, vota Fratrum nostrorum Sergii Obeso Rivera, Archiepiscopi Jalapensis, Aloisii Bommarito, Archiepiscopi Catanensis, Anastasii Alberti Ballestrero, Archiepiscopi Taurinensis, Thaddaei Shubsda, Episcopi Montereyensis in California, Laurentii Noël, Episcopi Trifluvianensis in Canada, Michaëlis Roca Cabanellas, Archiepiscopi Valentini, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu, multorumque christifidelium explentes, de Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles Servi Dei Michaël Augustinus Pro, Iosephus Benedictus Dusmet, Franciscus Faà di Bruno, Iuniperus Michaël Iosephus Serra Ferrer, Fridericus Janssoone Bollengier, Iosepha Naval Girbés, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Michaëlis Augustini Pro die vicesima tertia Novembris, Iosephi Benedicti Dusmet die quarta Aprilis, Francisci Faà di Bruno die vicesima septima Martii, Iuniperi Michaëlis Iosephi Serra Ferrer die vicesima octava Augusti, Friderici Janssoone Bollengier die quarta Augusti, Iosephae Naval Girbés die vicesima quarta Februarii, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Pio deinceps nimirum animo novensiles item Beatos illos sermone libenter collustravimus Nos eorumque vitae ac sanctimoniae genus neque intermisimus, quem ad modum addecet, religiosa ipsos mente precari ut sir a Nobis in Christianorum exemplaria morum toti Ecclesiae instituti numquam eam caelitus adiuvare confirmareque desinerent quo plures usque fideles eadem colligerentur caelestia in regna. Illa demum omnia quae per has Litteras decrevimus, et nunc et in posterum firma esse volumus, rebus quibuslibet contrariis non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis Septembris, anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana