Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

ANTIQUA NOBILISQUE

CATHEDRALI TEMPLO MERITENSI IN VENETIOLA
BASILICAE MINORIS HONORES TRIBUUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Antiqua nobilisque Sedis Emeritensis omnino praestare pro comperto habemus inter Venetiolae Ecclesias ipsiusque pariter templum quamvis recens artificio quodam et venustate eminere. Nec de memoria animove Nostro quondam ibidem visitatio excidit; quin immo fideles congregati frequentes et ipsius templi species ante oculos identidem obversantur, veluti pietatis religionisque fervoris signum manifestum. Idcirco plane libentes preces excipiendas esse duximus Venerabilis Fratris Michaëlis Antonii Salas Salas, Archiepiscopi Emeritensis, qui fidenter postulaverat ut sacra aedes quam supra diximus inter Basilicas Minores referretur, id quoque tum clero tum Dei plebe poscentibus. Itaque ea comprobantes quae decrevit Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, Apostolica Nostra usi potentate, cathedralem aedem de qua supra est facta mentio in numero recensemus Basilicarum Minorum, omnibus simul concessis iuribus et privilegiis quae ad huius generis aedificia pertinent. Iubemus deinceps ut Decretum servetur «de titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX foras emissum, contrariis rebus quibuslibet minime obsistentibus. Prorsus placet animi Nostri affectionem nunc renovare, quam palam olim significavimus ibidemque ostendimus, et cohortari item fideles istos ad ardentius studium in evangelica praecepta inque christianam actionem.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum sub anulo Piscatoris, die VIII mensis Februarii, anno MCMXCI, Pontificatus Nostri tertio decimo.

ANGELUS SODANO, archiep.
Prosecretarius Status

 

© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana