Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SUO IAM PRIDEM

DELEGATIONIS APOSTOLICAE IN REGIONE MARIS RUBRI NOMEN
MUTATUR IN PAENINSULAE ARABICAE APPELLATIONEM

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Suo iam pridem tempore est factum ut Decessor Noster felicissimae recordationis Paulus VI Apostolicis ipse Litteris «Sollicitudo omnium» inscriptis, ad mentem Congregationis pro Gentium Evangelizatione seu illo tempore etiam de Propaganda Fide nuncupatae, sub anulo Piscatoris die tertio mensis Iulii anno MCMLXIX foras datis, Delegationem Apostolicam in Regione Maris Rubri constitueret, quae fines et loca Rerum Publicarum Sudaniensis, Gibutensis, Somaliensis atque partes pariter Arabicae Paeninsulae complecteretur, collocata ipsius illius Legationis Pontificiae Sede in urbe Khartumensi. Nunc vero elapsis nonnullis interea annis, consentiente ipsa Nostra Status Secretaria, consentaneum prorsus videtur ut eidem Apostolicae Legationi novum indatur nomen, scilicet in Paeninsula Arabica, cuius iam non sit sedes in civitate Khartumensi, verum apud ipsam Nuntiaturam Apostolicam in Kuvaitensi Emiratu sitam, quin immo in urbe vulgo Kuwait City. Cunctis huius consilii negotiique perpensis rationibus decernimus ut hoc ipso a die Regnum Arabiae Sauditae tum etiam Status Qatarensis, Bahreinensis, Emiratorum Unitorum Arabicorum, Omanensis et Yemenitae sub iurisdictione canonica Delegationis Apostolicae in Paeninsula Arabica esse pergant, ita tamen ut in posterum Apostolica Aethiopia Nuntiatura Delegationem Apostolicam in Gibuti in se suscipiat, ac Nuntiatura Apostolica apud Rem Publicam Sudanensem sua habeat in dicione Apostolicam Delegationem in Re Publica Somaliensi. Nihilo minus universa superius haec commemorata loca subiacebunt Congregationis pro Gentium Evangelizatione auctoritati. Quae demum hisce ipsis Apostolicis fieri censuimus Litteris, firmissima volumus tam in praesentia sint tempora quam in subsequentia omnemque suam exserant legitimam vim contrariis quibuslibet rebus neutiquam obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVI mensis Martii, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri quarto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana