Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

ANTIQUITATIS ARTISQUE

PAROECIALE TEMPLUM QUOD EST IN URBE NOWY SACZ,
TARNOVIENSIS SCILICET  DIOECESIS, S. MARGARITAE DICATUM,
IN CATALOGUM BASILICARUM MINORUM REFERTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Antiquitatis artisque propter rationes S. Margaritae templum, quod in urbe Nowy Sacz locatur intra Tarnoviensis Sedis fines, eminere scimus et frequentari inter Poloniae sacras aedes, quandoquidem etiamnunc conspici licet prisci sacrarii vestigia signaque sacra. Quae res tum avorum demonstrant ingenium tum eorundem ipsorum pietatem. Convenientes igitur repperimus causas postulatis satisfaciendi, quae nuper admovit Venerabilis Frater Iosephus Zycinski, Episcopus Tarnoviensis, cum peteret ut S. Margaritae templum ante memoratum in Basilicis Minoribus recenseretur, idem quoque clero fidelibusque poscentibus. Itaque rata omnino habentes quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum statuit, Apostolica Nos usi auctoritate, sacrum aedificium de quo supra est facta mentio in numero Basilicarum Minorum adscribimus, omnibus simul concessis iuribus et privilegiis congruentibus et templis his consentaneis. Teneatur deinde Decretum «de titulo Basilicae Minoris», die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX foras emissum, contrariis rebus minime officientibus quibuslibet.

Ceterum praeteritis quidem temporibus fidei istis in locis clarum editum est exemplum atque de re christiana significata est laudabilis sollertia. Nunc novo suscepto vigore animove, aucta istius aedis quoque dignitate, vel maiora speramus fore fideles ut ibidem patrent dentque caritatis et religionis eximias testificationes.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XII mensis Maii, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri quarto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana