Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

ARMENIAM NATIONEM*

IN REPUBLICA ARMENIA NUNTIATURA APOSTOLICA CONDITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Armeniam Nationem Romani Pontifices singulari prorsus cogitatione curaque per saeculorum decursum sunt prosecuti praesertim quod ibidem exstant antiquae Christianae communitates etiamque catholicae. Qua re, quo plenius confirmentur publicae necessitudinis rationes inter hanc Apostolicam Sedem et Rempublicam Armeniam hoc ipso die feliciter initae simulque aptius provideatur spirituali bono fidelium illie commorantium, Nobis peropportunum videtur Apostolicam Nuntiaturam in eadem condere. De communi igitur utriusque partis voto, audita Congregatione pro Ecclesiis Orientalibus, summa Nostra potestate harumque Litterarum virtute in Republica Armenia Nuntiaturam Apostolicam constituimus, factis cunctis iuribus, privilegiis, honoribus, praerogativis et indultis, quae huiusmodi Legationum propria sunt.

Has denique Litteras, in forma Brevis maioris expeditas, nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIV mensis Maii, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri decimo quarto.

 

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO


*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 4, p. 312

 

© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana