Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

INTER SACRAS AEDES

PAROECIALE TEMPLUM SANCTO MICHAELI ARCANGELO DICATUM,
QUOD IN LOCO «MARIJAMPOLE» INTRA FINES VILKAVISKENSIS DIOECESIS
 EXSTAT, AD BASILICAE MINORIS GRADUM DIGNITATEMQUE EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Inter sacras aedes Vilkaviskensis dioecesis praecellit templum paroeciale Sancto Michaeli Archangelo dicatum, quod in loco «Marijampole» exstat et in quo a sodalibus Congregationis Clericorum Marianorum sub titulo Immaculatae Conceptionis Beatissimae Virginis Mariae pie custodiuntur reliquiae Beati Georgii Matulaitis-Matulewicz, Apostoli nobilis ac dilectissimae Nobis Lituanae Nationis, quondam eiusdem Congregationis sapientis Moderatoris Generalis et boni quoque Pastoris et amantissimi Patris Vilnensis Ecclesiae. Qua re, cum Venerabilis Frater Iosephus Žemaitis, Episcopus Vilkaviskensis, litteris die VI mensis Martii hoc anno datis, etiam cleri populique sui nomine petiverit ut idem templum titulo ac dignitate Basilicae Minoris honestaremus, Nos, peculiare benevolentiae Nostrae documentum cupientes praebere, illius sollertis Pastoris precibus libenter obsecundandum esse putamus. De sententia igitur Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, quam ratam habemus, summa Apostolica usi potentate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum paroeciale templum, de quo mentionem fecimus, titulo ac dignitate Basilicae Minoris decoramus, omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae sacris aedibus, hoc nomine insignitis rite competunt, iis tamen servatis, quae iuxta Decretum «de titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX (Prot. CD 500/89) editum, servanda prorsus sunt. Minime vero dubitamus quin concessus honor in catholicae religionis bonum clerique populique in spiritualem profectum cedat pariterque fore confidimus ut iidem, Beati Georgii egregiam fidem atque pietatem aemulati, novis vinculis cum hac Apostolica Sede coniungantur. Has denique Litteras sive nunc sive in posterum ratas esse volumus, contraries quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die III mensis Iulii, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri quarto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretaries Status

 

© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana