Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

TEMPLUM ISTUD

SACRA AEDES SANCTO NICOLAO BARENSI DICATA
ET IPSA IN URBE QUAM PIETRA LIGURE APPELLANT SITA
AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS ATTOLLITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Templum istud nihil ignoramus ab antiquis iam temporibus repetere memoriam, in quo progrediente aetate complura artificia factitarunt fideles, ut divinus cultus ibidem praestantius celebraretur. Nonnullae quoque Sanctorum reliquiae saeculorum decursu collectae sunt, quae istius Ecclesiae significarent florem et religionem. His igitur spectatis causis, prompta sane voluntate postulata Venerabilis Fratris Marii Oliveri, Albinganensis-Imperiae Sedis Episcopi, exaudienda existimavimus, qui sua vota demonstrans suorumque pariter fidelium efflagitavit ut templum Sancto Nicolao Barensi dicatum et id sua in dioecesi situm, nominatim in urbe quam dicunt Pietra Ligure, in Basilicarum Minorum catalogum referretur. Quapropter ea plane agnoscentes quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum statuit, Apostolica usi Nostra potestate sacrum aedificium quod supra memoravimus inter Basilicas Minores adscribimus, omnibus item tributis privilegiis et iuribus congruentibus. Servetur deinde Decretum «de titulo Basilicae Minoris», die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX evulgatum, quibusvis rebus minime officientibus.

Si quidem antehac locus hic studiose frequentabatur, in posterum tempus exoptamus ut ibidem fideles maiore animi impetu catholicam rem peragant, unde communitati huic ecclesiali permagna eveniant beneficia.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIII mensis Iulii, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri quarto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana