Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

EST IN DIOECESI TIMISOARENSI

TEMPLUM BEATAE MARIAE VIRGINIS VULGO «MARIA RADNA» DICTAE,
IN DIOECESI TIMISOARENSI SITUM,
AD GRADUM AC DIGNITATEM BASILICAE MINORIS EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Est in dioecesi Timisoarensi templum in honorem Beatae Mariae Virgini dicatum, quae vulgo appellatur «Maria Radna», arte ac momento historico insigne, ad quod multi concurrunt Christifideles, non solum eius dioecesis, verum etiam locorum ei vicinorum: quod quidem non parum confert ad fidem vitamque christianam confirmandam. Eam ob rem, cum Venerabilis Frater Sebastianus Kräuter, Episcopus Timisoarensis, litteris die XXV mensis Martii anno MCMXCII datis, nomine suo, cleri ac populi catholici petiverit ut idem templum titulo ac dignitate Basilicae Minoris insigniretur, Nos, signum Nostrae dilectionis praebere cupientes supplicibus, libentissimo animo eius postulationi concessimus. De sententia igitur Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, quam ratam habemus, ex Nostrae Apostolicae potestatis et auctoritatis plenitudine, per has Litteras perpetuum in modum sacram aedem, quam supra memoravimus, titulo ac dignitate Basilicae Minoris honestamus cum omnibus iuribus ac liturgicis concessionibus, quae ecclesiis hoc nomine exornatis rite competunt, servatis tamen quae iuxta Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX (Prot. CD 500/89) editum, servanda sunt. Quod vero his Litteris decrevimus, volumus nunc et in posterum suam habere vim, contrariis rebus minim, obstantibus.

Datum Romae, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis Augusti, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri quarto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana