Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SI VOS MANSERITIS

VENERABILI DEI SERVI DERMITIUS O'HURLEY,
MARGARITA BERMINGHAM VIDUA BALL, FRANCISCUS TAYLOR ET XIV SOCII,
 MARTYRES, IN BEATORUM CATALOGUM REFERUNTUR

 

«Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis» (Io 8, 31).

Inter clara qui reddiderunt in Iesum Dominum fidelitatis testimonia pariter ac in eiusdem verbum Ecclesiamque XVII christiani Hiberni annumerandi, quorum IV episcopi, II sacerdotes dioecesani, IV sacerdotes religiosi, I religiosus professus, VI laici, quique ad diversas ecclesiasticas circumscriptiones pertinentes, mortem obire maluerunt quam a Christi corpore seiuncti quod est Ecclesia (cf. Col 1, 24) vitam ducere. Ipsi enim prudenter et libenter annis MDLXXIX-MDCLIV suum sanguinem fuderunt, cum in Hibernia adversus Ecclesiam atque eiusdem filios qui Anglicum regem agnoscere Ecclesiae dominum respuebant vehemens persecutio flagrabat. Septemdecim Dei Venerabiles hi Servi, quorum venerantes et mirantes recordamur, quod ad Apostolum Petrum divinus Pastor dixerat probe sciebant: «Et tibi dabo claves regni caelorum et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis et quodcumque solveris super terram erit solutum et in caelis» (Mt 16, 19); et addidit: «Pasce agnos meos... Pasce oves meas» (Io 21, 15, 17). Sciebant enim ii Romanum Pontificem Petri Successorem esse et in universali Ecclesia Primatem eundemque perpetuum et visibile unitatis fundamentum sive Episcoporum sive fidelium coetus. Bene igitur in hac veritate fundati nullo pacto ab hac veritate discedere voluerunt, sive blandimentis sive persecutorum minis sive imminenti morte permoti. Itaque usque ad finem erga Redemptoris disciplinam fideles et cum eius Vicario, Summo scilicet Pontifice sociati, coronam vitae sunt consecuti (cf. Ap 2, 10).

Primi vitam pro fide impenderunt Patricius O'Healy Ordinis Fratrum Minorum, Episcopus Maionensis atque sacerdos Conradus O'Rourke eiusdem religiosi Ordinis, anno MDLXXIX interempti. Eadem testimonia reddiderunt anno MDLXXXI laici Matthaeus Lambert, Robertus Meyler, Eduardus Cheevers et Patricius Cavanagh. Archiepiscopus vero Casheliensis, Dermitius O'Hurley, anno MDLXXXIV necatus, et eodem anno aerumnose post tres annos in carceribus transactos mortua est Margarita Bermingham vidua viri Ball. Anno autem MDLXXXV dioecesanus sacerdos Mauricius MacKenraghty interfectus est, et anno MDCII Dominicus Collins, religiosus professus Societatis Iesu. Anno MDCXI sanguinem fuderunt Conorus O'Devany Ordinis Fratrum Minorum, Episcopus Dunensis et Connorensis, et is ab Hiberno primate alter, necnon dioecesanus sacerdos Patricius O'Loughran. Post diuturnos carceres, anno MDCXXI Franciscus Taylor laicus de vita excessit, qui matrimonio iunctus complures liberos genuit. Petrus autem Higgins, sacerdos Ordinis Fratrum Praedicatorum, anno MDCLIII ad supplicium ductus est, et Terentius Albertus O'Brien, Episcopus Emeliensis, anno MDCLI necatus est. Ioannes Kearney, Ordinis Fratrum Minorum sacerdos, anno MDCLIII supplicio affectus est, et Villelmus Tirry, Ordinis S. Augustini sacerdos, anno MDCLIV. Constantes hi Christi testes veri fidei martyres habiti sunt atque earum passionum memoria praesens mansit in Hiberniae plebe, at eorum canonizationis causa tantummodo anno MCMIV incohata est, informativo processu ordinario celebrato. Anno MCMXV decretum prodiit super Causae introductione, deinde processus apostolicus constitutus est. Omnibus rebus iure peractis omnibusque factis feliciter inquisitionibus theologicis, Nobis coram die VI mensis Iulii anno MCMXCi, decretum foras datum super martyrio.

Decrevimus itaque beatificationis ritum celebratum iri die XXVII mensis Septembris insequentis anni.

Hanc igitur hoc die inter sacra ediximus formulam:

Nos, vota Fratrum Nostrorum Desmondi Connell Archiepiscopi Dublinensis, Richardi Blazquez Perez, Episcopi Palentini, Ennii Antonelli, Archiepiscopi Perusini-Civitatis Plebis, Antonii Quarracino, Archiepiscopi Bonaerensis, Aloisii Mariae de Larrea y Lagarreta, Episcopi Flaviobrigensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Dermitius O'Hurley, Margarita Bermingham vidua Ball, Franciscus Taylor et quattuordecim Socii, Raphaël Arnáiz Barón, Leonia Francisca Salesia Aviat, Nazaria Ignatia a Sancta Teresia a Iesu March Mesa et Maria Iosepha a Corde Iesu Sancho de Guerra Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum, natali: Dermitii O'Hurley, Margaritae Bermingham viduae Ball, Francisci Taylor et quattuordecim Sociorum die vicesima Iunii; Raphaëlis Arnáiz Barón die vicesima sexta Aprilis; Leoniae Franciscae Salesiae Aviat die decima Ianuarii; Nazariae Ignatiae a Sancta Teresia a Iesu March Mesa die sexta Iulii; et Mariae Iosephae a Corde Iesu Sancho de Guerra die vicesima Martii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus minime obsistentibus quibuslibet. Ceterum hi quidem martyres admirabili prorsus exemplo praelucent, quandoquidem praeclara reddiderunt fidei testimonia. Ipsi per haec nostra quoque tempora, quippe qui aevo illo fulserint, docere possunt et homines erudire, Evangelii praecepta demonstrantes, rebus terrestris posthabitis. Comminutas idcirco ecclesialis de his testificationibus tum laetatur tum nova suscipit incitamenta ad altiora patranda et exsequenda.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVII mensis Septembris, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri quarto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana