Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SI ME PERSECUTI SUNT

VENERABILI DEI SERVI BRAULIUS MARIA CORRES DÍAZ DE CERIO, FRIDERICUS
 RUBIO ALVAREZ ET LXIX SOCII IN BEATORUM CATALOGUM REFERUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Si me persecuti sunt, et vos persequentur; sed haec omnia facient vobis propter nomen meum, quia nesciunt eum qui misit me. Et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis (Io 15, 20b. 21. 27). Insectatio religionis causa propterque testimonium de fide christiana et de propriae vocationis fidelitate in Christum misericordem et bonum Samaritanum, qui pertransiit benefaciendo et sanando omnes oppressos» (Act 10, 38), in LXXI religiosis Ordinis Hospitalarii S. Ioannis de Deo, LXIV scilicet Hispanis et VII Colombianis, plane liquet, qui circa Cataloniam mediamque Hispaniam, persecutione saeviente religiosa in Hispanica societate, Bello premente civili (annis MCMXXXVI-MCMXXXIX, martyrium sunt passi, suae vocationi erga Deum respondentes aeque ac charismati et valetudinarii ministerio, necnon Constitutionibus parentes vigentibus (art. 225) et Generalis Moderatoris praescriptis die IV mensis Aprilis, anno MCMXXXVI.

VII autem communitates ad quas LXXI religiosi pertinebant Hospitalarii per aliquod tempus in religionis inimicorum minis versabantur, qui probris et maledictis in eorum domiciliis insectabantur, et illos post dies incertos aerumnososque ipsorum nonnulli de suo opere et de aegrotorum curatione vi extracti sunt atque plumbeis glandibus necati. Alii postquam complures menses in carceribus popularibus manserunt Sancti Antonii Matriti postremum fidei testimonium reddiderunt, veros se praebentes Hospitalarios fratres atque opem ferentes animumque addentes vinculorum nonnullis sociis.

Primus manipulus: IV religiosos complectebatur qui ad Scholae Apostolicae loci Talavera de la Reina (Toleti) communitatem pertinebant, quique post brevem quaestionem manuballista ignivoma sunt interempti, pomeridiano tempore diei XXV mensis Iulii anno MCMXXXVI, prope Sanctuarium Virginis Pratensis, in eadem urbe Talavera. Hi sunt: Fridericus (Carolus) Rubio Alvarez, Primus Martínez de S. Vincente Castillo, Hieronymus Ochoa Urdangarin, Ioannes de la Cruz (Eligius, Franciscus, Philippus) Delgado Pastor.

Alter manipulus: Complectebatur XV religiosos qui ad communitatem pertinebant et ad novitiatus domum loci Calafell (Tarraconis). Ii a novitiorum magistro et superiore conciti, sermone habito, viatico refecti per manus dato P. Braulii Mariae Corres, manuballista ignivoma necati sunt die XXX mensis Iulii, hora fere quinta vesperi, dum clamant: «Vivat Christus Rex!», dumque inimicis ignoscunt: sunt Braulius Maria (Paulus) Corres Díaz de Cerio, Iulianus (Michael) Carrasquer Fos, Eusebius (Antonius) Forcades Ferraté, Constantius (Saturninus) Roca Huguet, Benedictus Iosephus Labre (Arsenius) Mañoso González, Vincentius de Paul Canelles Vives, Thomas Urdanoz Aldaz, Raphael Flamarique Salinas, Antonius Llauradó Parisi, Emmanuel López Orbara, Ignatius Tejero Molina, Henricus Beltrán Llorca, Dominicus Pitarch Gurrea, Antonius Sanchis Silvestre, Emmanuel Jiménez Salado.

Tertius manipulus: VII religiosos comprehendit Columbianos, qui communitatem quae erat in loco Ciempozuelos constituebant, ubi intistuebantur re religiosa et technica. Ipsi, patriam petituri manuballista ignivoma sunt interfecti, die IX mensis Augusti, anno MCMXXXVI, Barcinone. Haec nomina: Ruben de Jesús López Aguilar, Arturus (Aloisius) Ayala Niño, Ioannes Baptista (Iosephus) Velázquez Peláez, Eugenius (Alfonsus, An­tonius) Ramírez Salazar, Stephanus (Gabriel) Maya Gutierrez, Melchiades (Raimundus) Ramirez Zuluaga, Gaspar (Aloisius, Modestus) Páez Perdomo.

Quartus manipulus: XXIV religiosos amplectebatur ex communitate valetudinarii Sancti Iosephi loci Ciempozuelos (Matriti), quorum III seorsum occisi sunt, ceteri XXI, in duas partes divisi, IV menses in carceribus Sancti Antonii (Matriti) manserunt. Ad martyrium tandem pergentes inter se salutaverunt: «Conveniemus in Caelum», qui in postremo momento fidem christianam sunt testati clamantes: «Vivat Christus Rex!». Ii sunt: Flavius (Atilanus, Dionysius) Argüeso González, Franciscus Arias Martín, Tobias (Franciscus) Borrás Romeu. Die XXVIII mensis Novembris hi necati sunt religiosi in loco qui est Paracuellos del Jarama (Matriti): Ioannes Iesus (Marianus) Adradas Gonzalo, Villelmus (Vincentius, Andreas) Llop Gayá, Clemens Díez Sahagún, Lazarus (Ioannes Maria) Múgica Goiburu, Martinianus (Antonius) Meléndez Sánchez, Petrus Maria Alcalde Negredo, Iulianus Plazaola Artola, Hilarius (Antonius, Hilarius) Delgado Vílchez, Petrus de Alcántara Bernalte Calzado, Ioannes Alcalde Alcalde, Isidorus Martínez Izquierdo, Angelus Sastre Corporales, Eduardus Bautista Jiménez, Iosephus Mora Velasco, Iosephus Ruiz Cuesta. Die XXX mensis Novembris anno MCMXXXVI mortui sunt hi VI religiosi in loco quem Paracuellos del Jarama (Matriti) vocant: Didacus de Cádiz (Iacobus) García Molina, Romanus (Raphael) Touceda Fernández, Michael (Michael Franciscus) Ruedas Mejías, Arturus Donoso Murillo, Iesus Gesta de Piquer, Antonius Martinez Gil-Leonis.

Quintus manipulus: Comprehendebat XII religiosos Instituti Sancti Iosephi quod erat in loco nuncupato Carabanchel Alto (Matriti), qui, cibos commodantes aegrotis, deprehensi sunt et interfecti in Boadilla del Monte (Matriti), die I mensis Septembris, dum clamant: «Vivat Christus Rex»: qui vocabantur, Processus (Ioachimus) Ruiz Cascales, Christinus (Michael) Roca Huguet, Eutimius (Nicolaus) Aramendía García, Canutus (Iosephus) Franco Gómez, Dositheus (Villelmus) Rubio Alonso, Caesareus (Marianus) Niño Pérez, Beniaminus (Alexander) Cobos Celada, Carmelus (Isidorus) Gil Arano, Cosmas (Simeon, Isidorus, Ioachimus) Brun Arará, Caecilius (Henricus) López López, Rufinus (Crescentius) Lasheras Aizcorbe, Faustinus (Antonius) Villanueva Igual.

Sextus manipulus: Constituebatur a V religiosis ad communitatem pertinentes Valetudinarii Sancti Ioannis de Deo, Barcinonis et Sanatorii in loco nuncupato Sancti Baudilii Llobregat (Barcinone), qui dispersi diversis temporibus sunt interfecti; ii sunt: Ioannes Baptista Egozcuezábal Aldaz, Petrus de Alcántara (Laurentius) Villanueva Larráyoz, Franciscus Xaverius Ponsa Casallach, Ioannes Antonius Burró Más, Acisclus (Ioachimus) Pina Piazuelo, Protasius (Antonius) Cubells Minguell.

Septimus manipulus: Comprehendebat III religiosos ad Provinciam spectantes Castillanam, qui disiuncti diversis temporibus mortui sunt: ipsi appellabantur, Gonzalus Gonzalo Gonzalo, Hyacinthus Hoyuelos González, Nicephorus Salvador del Río.

Omnes autem hi religiosi, LI religiosi professi (VI quorum sacerdotes), III oblati, XV novitii et II postulantes, eo necati sunt quod erant religiosi, quapropter usque ab initio veri martyres habiti sunt, idcirco «Hospitalarii Martyres» nuncupati.

Causa horum martyrum quae principio duos processus constituerat, Barcinone scilicet (anni MCMXLVIII-MCMLI) et Matriti (annis MCMLII-MCMLVI), una per Decretum Congregationis de Causis Sanctorum facta est. Iis peractis rebus in decreto diei XIV mensis Maii statutis, anno MCMXCI Decretum tandem prodiit de martyrio. Statuimus ergo beatificationis ritum die XXV mensis Octobris celebratum iri anno MCMXCII.

Hodie igitur, in foro ante Vaticanam Sancti Petri Basilicam sito, inter sacra hanc sumus formulam elocuti: «Nos, vota Fratrum nostrorum Richardi Mariae Caries Gordó, Archiepiscopi Barcinonensis, Ambrosii Echebarría Arroita, episcopi Barbastrensis, Ioannis Ignatii Larrea Holguín, Archiepiscopi Guayaquilensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut venerabiles Servi Dei Braulius Maria Corres, Fridericus Rubio et sexaginta novem Socii, Philippus a Iesu Munárriz et quinquaginta Socii et Narcissa a Iesu Martillo Moran Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Braulii Mariae Corres, Friderici Rubio et sexaginta novem Sociorum die trigesima Iulii; Philippi a Iesu Munárriz et quinquaginta Sociorum die decima tertia Augusti; Narcissae a Iesu Martillo Morán die octava Decembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».

Quo enuntiato miros Christi testes sumus ipsi primi venerati eosdem invocavimus ut fratribus in terris adhuc ad caelestia regna iter facientibus, precibus Deo adhibitis continentur faverent. Haec autem quae decrevimus, firma et nunc et in posterum esse volumus, rebus quibuslibet minime obstantibus.

Horum Beatorum cogitatio Nos omnino in primaevam christianorum aetatem impellit ut retro scilicet decurrentes ad illa usque saecula quibus maximi fidei assertores floruerunt. Ex illis quidem testibus et ex his simul veluti initium sumentes, animum suscipere debemus ad similia patranda quae patraverunt, dum caelicolas pariter deprecamur ut praesidium suum praestent in testimonio firmo de religione reddendo.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis Octobris, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri quinto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana