Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

PROBE NOVIMUS

IMAGO MATRIS DEI DOLOROSAE, QUAE PIE SERVATUR
IN PAROECIALI TEMPLO LOCI «HAŁCNÓW» INTRA FINES
BIELSCENSIS-ŻYVIECENSIS DIOECESIS IN POLONIA, PRETIOSO
DIADEMATE SINITUR REDIMIRI «NOMINE AUCTORITATE SUMMI PONTIFICIS»

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Probe novimus in dilecta Polonica Natione Christifideles Bielscensis-Żyviecensis dioecesis finitimarumque regionum singulari pietate venerari antiquam et gratiosam imaginem Matris Dei Dolorosae, quae pie servatur in paroeciali templo loci «Hałcnów», ad quod iidem, praesertim die festo Visitationis Beatae Mariae Virginis, frequenter suis cum familiis accedunt a tam provida Matre supernum petituri auxilium. Qua re, cum Venerabilis Frater Thaddaeus Rakoczy, sacer Praesul eiusdem dioecesis, litteris die V mensis Augusti hoc anno datis, etiam Episcopi Auxiliaris clerique populique sui nomine petiverit ut imaginem, quam diximus, Nostro nomine et auctoritate pretioso diademate posset redimire, Nos eius sollertis Pastoris precibus libenti quidem animo obsecundandum esse putamus. De sententia igitur Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, quam ratam habemus, Apostolica potentate usi petenti Praesuli partes committimus ut imagini Matris Dei Dolorosae, in paroeciali templo loci «Hałcnów» a pie custoditae, Nostro nomine et auctoritate, quo die velit, pretiosam imponat coronam, iuxta probatum liturgicum ritum. Contrariis quibuslibet rebus non obstantibus. Confidimus denique ut, tanto concesso honore, carissimi Nobis fideles Polonici etiamque Germanici, qui eandem venerantur imaginem, exempla sanctitatis vitae Deiparae Virginis aemulati, valeant crescere in fide, spe et caritate pariterque enitantur cotidie vivere sicut filii lucis secundum salutaria praecepta Christi Evangelii, quod clarissima est schola veritatis et amoris, ac libertatis, iustitiae et pacis.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVII mensis Novembris, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri quinto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana