Index   Back Top Print


IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

AD FIRMIORES

IN REPUBLICA SLOVACHA NUNTIATURA APOSTOLICA CONDITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Ad firmiores reddendas necessitudinis rationes nuper feliciter initas inter hanc Apostolicam Sedem et Rempublicam Slovacham et ad aptius providendum catholicae Ecclesiae regimini atque spirituali bono Christifidelium illic degentium, Nobis peropportunum videtur ibidem Apostolicam Nuntiaturam condere. Summa igitur Nostra potestate harumque Litterarum virtute in Republica Slovacha Nuntiaturam Apostolicam constituimus, quae sedem habebit in urbe Bratislavia, factis omnibus iuribus, privilegiis et indultis, quae huiusmodi Legationum propria sunt ad normam canonum 362-367 Codicis Iuris Canonici. Has Litteras, in forma Brevis Maioris expeditas, nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die I mensis Ianuarii, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana