Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CHRISTIFIDELES BIALOSTOCENSES

IMAGO BEATAE MARIAE VIRGINIS TITULO «MATER MISERICORDIAE»
 INVOCATAE, QUAE PIE SERVATUR IN SACELLO CATHEDRALIS
TEMPLI BIALOSTOCENSIS, PRETIOSO DIADEMATE REDIMIRI
SINITUR «NOMINE ET AUCTORITATE SUMMI PONTIFICIS»

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Christifideles Bialostocenses singulari pietate colunt gratiosam imaginem Beatae Mariae Virginis titulo «Mater Misericordiae» invocatae, quae in similitudinem clarissimae Deiparae Vilnensis depicta, religiose servatur in sacello cathedralis templi eiusdem urbis, quod Nosmet Ipsi, cum fungebamur munere Archiepiscopi Metropolitae Cracoviensis, die XXVII mensis Novembris anno MCMLXXVII sollemni ritu consecravimus, eadem imagine lustrali aqua aspersa. Qua re, cum Venerabilis Frater Archiepiscopus metropolitanae Sedis Bialostocensis, litteris die XII mensis Decembris superiore anno datis, etiam cleri populique sui nomine petiverit ut imago, quam diximus, Nostro nomine et auctoritate pretioso diademate redimiretur, Nos, paternae benevolentiae documentum tam dilectis filiis cupientes praebere, enixis precibus libentissime obsecundandum esse putamus. Ex sententia igitur Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, quam ratam habemus, Apostolica potestate usi, sacrorum Antistiti Bialostocensi partes committimus ut imagini Beatae Mariae Virginis titulo «Mater Misericordiae» invocatae et in ecclesia cathedrali Bialostocensi pie custoditae, Nostro nomine et auctoritate, quo die velit, pretiosam imponat coronam, secundum probatum liturgicum ritum. Minime vero dubitamus quin concessus honor in catholicorum fidelium Bialostocensium spirituale bonum cedat pariterque fore confidimus ut ii omnes, qui eandem venerantur imaginem, ad colendam Dei Genetricem magis magisque incitentur. Denique volumus ut hae Litterae accuratae serventur et cunctos suos effectus legitime consequantur, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVI mensis Aprilis, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri decimo quinto.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana