Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUI EVANGELICA CONSILIA

VENERABILI SERVAE DEI MARIAE ANGELAE TRUSZKOWSKA
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Qui evangelica consilia profitentur, Deum qui nos prior dilexit (cf. 1 Io 4, 10) ante omnia quaerant ac diligant et in omnibus rerum adiunctis fovere studeant vitam absconditam cum Christo in Deo (cf. Col 3, 3), unde profluit et urgetur proximi dilectio in salutem mundi Ecclesiaeque aedificationem (CONC. OECUM. VAT. II, Perfectae caritatis, 6).

In Dei dilectione, qua arcta cum Christo coniunctione alebatur, continenti pariter deprecatione, ferventi in Eucharistiam pietate, sui spiritalis aedificii suique simul operis caritatis in parvos pauperesque quorum fuit ipsa mater et benefica dispensatrix et vitae clarum exemplar, posuit fundamentum Venerabilis Serva Dei Maria Angela Truszkowska (quae saeculari nomine Sophia Camilla vocabatur).

Testis haec germana Evangelii in urbe Polona Kalisz quod Russi moderabantur, die XVI mensis Maii anno MDCCCXXV pientissimis parentibus orta est. XVI annos nata tabe est correpta, quapropter Helvetiam ut curaretur petiit, ubi annum commorata est. Varsaviam regressa, in secessu egit vitam et caritatis opera exercuit, in ea cogitatione versans ut se Domino devoveret. Anno MDCCCLIV pueros derelictos in asylo quodam infantium colligere incohavit; subsequenti anno Tertio Ordini Franciscali nomen dedit, spiritus moderatorem, exinde usque ad mortem, beatum Honoratum Koźmiński de Biała Podlaska Ordinis Fratrum Minorum Capuccinorum habens.

Augescentibus in dies necessitatibus, anno MDCCCLV una cum consobrina Chlothilde Ciechanowska in asylum se contulit, quod condiderat, ut una cum iis quibus adsidebat vitam duceret, cum pueris scilicet derelictis, pauperibus et vitae segregibus.

Quandoquidem aliae Tertio Ordini adscriptae cum ea sese coniunxerant, Congregationem Tertii Ordinis Franciscalis constituerunt, sub titulo S. Felicis a Cantalice, quae continuo valde increbruit.

In Congregatione regiminis officia sustinuit, cum muneribus functa esset Instituti rectricis, noviciarum magistrae, generalis antistitae et novae communitatis spiritus moderatricis. Veluti antistita generalis Institutum rexit et materna sollicitudine Sorores colendas prosecuta est, quas ad operam navandam pro pauperibus concitabat, caritate cum pietate coniuncta.

Necessitatibus sui temporis prompto studiosoque animo subvenit, in pauperes et egenos omnimodis alacer atque assidua Christianas virtutes exercuit et vota religiosa Instituti regulasque servavit, perfectionis altum consequens fastigium.

Postremos vitae suae XXX annos Cracoviae transegit in recessu atque precationibus dedita. Gravi morbo tandem correpta est, quem fortitudine et aequo animo sustinuit. Die X mensis Octobris anno MDCCCXCIX, meritis onusta et sanctitatis fama insignis, vitam aeternam ingressa est, quam semper appetivit.

Canonizationis Causa incohata est processibus canonicis celebratis apud Cracoviensem Curiam, informativis scilicet ab anno MCMXIX ad MCMLI, apostolicis ab a. MCMLXVII ad MCMLXIX.

Die II mensis Aprilis anno MCMLXXXII Nobis coram decretum prodiit, quo Venerabilem Servam Dei agnovimus heroum in modum virtutes theologales, cardinales iisque coniunctas exercuisse. Apud Curiam Buffalensem celebratus erat processus canonicus de mira quadam sanatione, quae anno MCMLXXXIV acciderat, Venerabilis huius Servae intercessioni attributa. Eventu sueto more excusso, Nobis coram die IX mensis Iulii anno MCMXCII decretum super miro editum est. Statuimus ergo ut sollemnis beatificationis ritum Romae die XVIII mensis Aprilis subsequenti anno celebraretur.

Hanc igitur hoc die inter sacra diximus formulam: «Nos vota Venerabilium Fratrum Nostrorum Michaëlis Giordano, Archiepiscopi Neapolitani, Richardi Mariae Caries Gordó, Archiepiscopi Barcinonensis et Francisci Macharski, Archiepiscopi Cracoviensis necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque Christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Ludovicus a Casaurea, Paula Montal Fornés a Sancto Iosepho Calasanctio, Maria Angela Truszkowska et Faustina Kowalska, Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum die ipsorum natali: Ludovici a Casaurea die tricesimo mensis Martii; Paulae Montal Fornés a Sancto Iosepho Calasanctio die vicesimo sexto mensis Februarii; Mariae Angelae Truszkowska die decimo mensis Octobris et Faustinae Kowalska die quinto mensis Octobris in locis et modis iure statutis, quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».

Complurium horum caelitum iuvat memorare virtutes qui quadam necessitudine coniunguntur et inter se colligantur. S. Felicis a Cantalicio res gestae, ad quern se rettulit haec beata, omnino sunt Romae notae, qui totam Urbem peragrare solebat solamen comportans et franciscalem laetitiam. Beatus Honoratus quoque est recensendus qui complura patravit multosque ad Dei servitium convertit. Ipsa denique beata Maria Angela, praeterita haec veluti ob oculos habens, Evangelii semitas mirum in modum est persecuta, exemplumque hodiernae aetati clarum ea exhibetur.

Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus minime officientibus quibuslibet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die undevicesimo mensis Aprilis anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana