Index   Back Top Print


IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

FIDELES ECCLESIALIS

SANCTUS ALBERTUS CHMIELOWSKI, RELIGIOSUS, PATRONUS PRINCIPALIS,
 ATQUE SANCTUS RAPHAËL KALINOWSKI, PRESBYTER, PATRONUS
 SECUNDARIUS APUD DEUM DIOECESIS SOSNOVIENSIS CONFIRMANTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Fideles ecclesialis communitatis Sosnoviensis, a Nobis die XXV mensis Martii anno MCMXCII per Litteras Apostolicas «Totus Tuus Poloniae populus» constitutae, Sanctum Albertum Chmielowski, religiosum, nec non sanctum Raphaëlem Kalinowski, presbyterum, quos ambos Nos Ipsi in Beatorum catalogum retulimus, clara veneratione prosequuntur, atque Iis impetrantibus caelestium gratiarum copiam sibi exposcunt. Quam ob rem Venerabilis Frater Adamus Smigielski, Episcopus Sosnoviensis, communia cleri populique vota excipiens, electionem sancti Alberti in Patronum principalem et sancti Raphaëlis in Patronum secundarium apud Deum dioecesis suae rite peregit, itemque petivit ut huiusmodi electio ab hac Apostolica Sede confirmaretur. Nos vero enixis eius Venerabilis Fratris precibus libentissimo animo obsecundantes, comprobatis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, factis a Nobis facultatibus, hac in re egit, Apostolica Nostra potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum sanctum Albertum Chmielowski, religiosum, Patronum principalem, atque sanctum Raphaëlem Kalinowski, presbyterum, Patronum secundarium apud Deum dioecesis Sosnoviensis confirmamus, omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae in Normis de Patronis constituendis indicantur (AAS, vol. LXV, 1973, 276-279). Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque plenos effectus sive nunc sive in posterum consequantur. Contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis Octobris, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana