Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

IMAGO ILLA

IMAGO BEATAE MARIAE VIRGINIS SCAPULARIS, QUAE PIE SERVATUR
IN ECCLESIA PAROECIALI ANNUNTIATIONIS B.M.V., LOCO TOMASZÓW
 LUBELSKI IN DIOECESI ZAMOSCIENSI-LUBACZOVIENSI, PRETIOSO DIADEMATE
 REDIMIRI SINITUR «NOMINE ET AUCTORITATE SUMMI PONTIFICIS»

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Imago illa Beatae Mariae Virginis Scapularis, quae exornat ecclesiam paroecialem Annuntiationis B.M.V. loco vulgo Tomaszów Lubelski, ob artis genus et momentum historicum atque potissimum ob religionis cultum praeclara est in tota dioecesi Zamosciensi-Lubaczoviensi. Christifideles illius Polonicae regionis sacram hanc imaginem a septimo decimo saeculo peculiari veneratione prosequuntur, caelestium gratiarum copiam precantes sibi suisque.

Qua re permotus Venerabilis Frater Ioannes Śrutwa, Episcopus Zamosciensis-Lubaczoviensis, suum atque cleri et populi proferens votum Nos rogavit, ut imaginem pretioso diademate Nostro nomine et auctoritate posset redimire.

De sententia igitur Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, quam ratam habemus, Apostolica Nostra potentate petenti Praesuli partes committimus ut imagini Beatae Mariae Virginis Scapularis, pie custoditae in ecclesia paroeciali Annuntiationis B.M.V. loco vulgo Tomaszów Lubelski, Nostro nomine et auctoritate pretiosam imponat coronam, iuxta probatum liturgicum ritum.

Nos quidem minime dubitamus, quin haec sacra sollemnia in religionis bonum populique spiritale emolumentum bene non vertant, pariterque fore confidimus ut ii omnes, qui eandem venerantur imaginem, ad colendam Matrem Dei magis magisque incitentur. Contrariis quibusvis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die altero mensis Februarii, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri sexto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana