Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SANCTUS STANISLAUS

SANCTUS STANISLAUS, EPISCOPUS ET MARTYR,
PATRONUS CAELESTIS URBIS SIEDLECENSIS CONFRIMATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Sanctus Stanislaus, episcopus et martyr, qui tota in Polonia pie colitur, a Christifidelibus urbis atque dioecesis Siedlecensis, quibus saepe tutela sua mirabiliter succurrit, merito peculiari veneratione invocatur.

Qua de causa Venerabilis Frater Ioannes Mazur, Episcopus Siedlecensis, communia cleri et populi fidelis vota excipiens, electionem sancti Stanislai in Patronum apud Deum urbis Siedice rite peregit, itemque petivit ut huiusmodi electio ab hac Apostolica Sede confirmaretur.

Nos vero enixis eiusdem Venerabilis Fratris precibus libentissimo animo obsecundantes, comprobatis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, factis a Nobis facultatibus, hac in re egit, Apostolica Nostra potestate, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Sanctum Stanislaum, episcopum et martyrem, Patronum caelestem urbis Siedlecensis confirmamus, omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae in Normis de Patronis constituendis indicantur (AAS, 65 [1973] 276-279). Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque plenos effectus sive nunc sive in posterum consequantur. Contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVI mensis Martii, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri sexto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana