Index   Back Top Print


IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

REGIONIS CAPITANATAE

SANCTUS MICHAËL ARCHANGELUS PATRONUS CAELESTIS
PROVINCIAE ECCLESIASTICAE CAPITANATAE CONFIRMATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Regionis Capitanatae clerus et Christifideles iam ab antiquo sanctum Michaëlem Archangelum peculiari cultu prosequuntur. Quam ob rem Venerabilis Frater Iosephus Casale, Archiepiscopus Metropolita Fodianus-Bovinensis, communia cleri et populi fidelis vota excipiens, una cum episcopis istius Provinciae, electionem sancti Michaëlis Archangeli in caelestem Patronum apud Deum Provinciae ecclesiasticae Capitanatae rite approbavit, itemque petivit ut huiusmodi electio ab hac Apostolica Sede confirmaretur. Nos vero enixis eiusdem Venerabilis Fratris precibus libenter obsecundantes, comprobatis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, factis a Nobis facultatibus, hac in re egit, Apostolica Nostra potestate, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Sanctum Michaëlem Archangelum Patronum caelestem Provinciae ecclesiasticae Capitanatae confirmamus, omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae in normis de Patronis constituendis indicantur [AAS, vol. LXV (1973) 276-279]. Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque plenos effectus sive nunc sive in posterum consequantur. Contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIX mensis Aprilis, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri sexto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana