Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

BEATAM VIRGINEM

BEATA VIRGO MARIA SUB TITULO «NUESTRA SEÑORA DE LAS NIEVES»
ET SANCTUS CAROLUS BORROMAEO, EPISCOPUS, PATRONI CAELESTIS
DIOECESIS SANCTI CAROLI VUROLICENSIS CONFIRMANTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Beatam Virginem Mariam sub titulo «Nuestra Señora de las Nieves» et sanctum Carolum Borromaeo, clerus et Christifideles dioecesis Sancti Caroli Vurolicensis peculiari cultu prosequuntur.

Qua de causa Venerabilis Frater Ruben Ansgarius Frassia, Episcopus eiusdem dioecesis, communia cleri et populi fidelis vota excipiens electionem Beatae Virginis Mariae sub titulo «Nuestra Señora de las Nieves» in Patronam principalem et sancti Caroli Borromaeo episcopi in Patronum secundarium apud Deum dioecesis Sancti Caroli Vurolicensis rite approbavit. Idem vero enixe petivit, ut huiusmodi electio ab hac Apostolica Sede confirmaretur.

Nos ergo piis eiusdem Venerabilis Fratris precibus libentissimo animo obsecundantes, comprobatis iis quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, factis a Nobis facultatibus, hac in re egit, Apostolica Nostra potestate, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Beatam Virginem Mariam sub titulo «Nuestra Señora de las Nieves» in Patronam principalem et sanctum Carolum Borromaeo episcopum in Patronum secundarium apud Deum dioecesis Sancti Caroli Vurolicensis confirmamus, omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae in Normis de Patronis constituendis indicantur et ad normam Instructionis «de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30. Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque plenos effectus sive nunc sive in posterum consequantur. Contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis Iulii, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri sexto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana