Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SANCTUM NORBERTUM

SANTUS NORBERTUS, EPISCOPUS, SANCTUS MAURICIUS, MARTYR,
ET SANCTA GERTRUDIS DE HELFTA, VIRGO, PATRONI CAELESTES
DIOECESIS MAGDEBURGENSIS CONFIRMANTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam.– Sanctum Norbertum, qui Magdeburgensis dicionis veneratus episcopus exstitit, sanctum Mauricium martyrem, qui eiusdem dicionis Patronus iam colebatur, atque sanctam Gertrudem de Helfta, virginem, clerus et Christifideles dioecesis Magdeburgensis peculiari necnon assiduo cultu prosequuntur.

Qua de causa Venerabilis Frater Leopoldus Nowak, Episcopus Magdeburgensis, communia cleri et populi fidelis vota excipiens, electionem sancti Norberti episcopi in Patronum principalem et sancti Mauricii martyris una cum sancta Gertrude de Helfta virgine in Patronos secundarios apud Deum dioecesis Magdeburgensis rite approbavit. Idem vero enixe petivit ut huiusmodi electio ab hac Apostolica Sede confirmaretur.

Nos vero piis eiusdem Venerabilis Fratris precibus libentissimo animo obsecundantes, comprobatis us, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, factis a Nobis facultatibus, hac in re egit, Apostolica Nostra potestate, harum Litterarum vi perpetuumque in modum sanctum Norbertum episcopum in Patronum principalem et sanctum Mauricium martyrem una cum sancta Gertrude de Helfta virgine in Patronos secundarios apud Deum dioecesis Magdeburgensis confirmamus, omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae in Normis de Patronis constituendis indicantur [AAS, LXV (1973) 276-279]. Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque plenos effectus sive nunc sive in posterum consequantur. Contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XII mensis Iulii, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri sexto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana