Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

NOTAE SUNT

SANCTA FAMILIA IESU, MARIAE ET IOSEPH,
PATRONA APUD DEUM DIOECESIS CAMPI LIMPIDI CONFIRMANTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Notae sunt pietas ac veneratio quibus Sancta Familia Iesu, Mariae et Ioseph colitur a fidelibus dioecesis Campi Limpidi. Quam ob rem Venerabilis Frater Aemilius Pignoli, Episcopus Campi Limpidi, communia cleri populique vota excipiens, electionem Sanctae Familiae Iesu, Mariae et Ioseph in Patronam apud Deum dioecesis suae peregit rite, itemque petivit ut huiusmodi electio ab hac Apostolica Sede confirmaretur. Nos vero enixis eius Venerabilis Fratris precibus libentissimo animo obsecundantes, comprobatis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, factis a Nobis facultatibus, hac in re egit, Apostolica Nostra potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum Sanctam Familiam Iesu, Mariae et Ioseph Patronam apud Deum dioecesis Campi Limpidi confirmamus, omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae in Normis de Patronis constituendis nec non in Instructione «de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30, indicantur. Contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIII mensis Septembris, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri sexto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana