Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SEMPER STUDUIT

SANCTAE HEDVIGIS SILESIANA GORLICENSIS
DIOECESIS APUD DEUM CAELESTIS PATRONA CONFIRMATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Semper studuit catholica Ecclesia et caelites honorare consuevit, qui tum sanctitatis exempla praebent, tum hominibus ipsis, in vitae angustiis versantibus, beneficia opemque ferunt. Sancta Hedvigis in Beatorum ordine magnum obtinet locum, quippe quae, complures liberos enixa, domesticas virtutes valde coluerit. Ideo nostra aetate clara cunctis familiis exhibet vitae christianae testimonia. Quapropter libenter postulatis obsecundare properamus Venerabilis Fratris Bernardi Huhn, Administratoris Apostolici Gorlicensis, qui communia optata excipiens, a Nobis postulavit ut Sancta Hedvigis Silesiana ipsius Sedis auctoritate Nostra caelestis Patrona confirmaretur, ad normam Instructionis «de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30. Nos vero ad iuris praescripta omnia acta esse pro comperto habentes scientesque hanc rem fidei et pietati incrementum afferre, admotis precibus ex animo concedimus. Itaque iis probatis quae statuit Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, factis a Nobis olim facultatibus, placet Sanctam Hedvigem Silesianam dioecesis Gorlicensis esse haberique caelestem Patronam, omnibus concessis iuribus et privilegiis, quae rubricae convenienter tribuunt, contrariis quibusvis non officientibus rebus.

Ceterum exoptamus ut fideles, ob oculos huius Sanctae habentes virtutes, ipsius invocent patrocinium et imitentur sanctimoniam, quo uberior sit vitae christianae fructus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXI mensis Septembris, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri sexto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana