Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SANCTUS MARCUS

SANCTUS MARCUS, EVANGELISTA, PATRONUS CAELESTIS
DIOECESIS SANCTI MARCI ARGENTANENSIS - SCALEENSIS CONFIRMATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Sanctus Marcus evangelista primus traditur Christianae doctrinae nuntius exstitisse in illa regione quam nunc dioecesis Sancti Marci Argentanensis – Scaleensis amplectitur. Non est ergo mirandum clerum et Christifideles eiusdem dicionis eum patrem suae fidei existimare atque peculiari cultu prosequi.

Hac de causa Venerabilis Frater Augustus Lauro, Episcopus Sancti Marci Argentanensis – Scaleensis, communia cleri et populi fidelis vota excipiens, electionem sancti Marci evangelistae in Patronum apud Deum dioecesis Sancti Marci Argentanensis – Scaleensis rite approbavit. Idem petivit deinde enixe ut huiusmodi electio ab hac Apostolica Sede confirmaretur.

Nos vero piis eiusdem Venerabilis Fratris precibus libentissimo animo obsecundantes, comprobatis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, factis a Nobis facultatibus, hac in re egit, Apostolica Nostra potestate, harum Litterarum vi perpetuumque in modum sanctum Marcum evangelistam in Patronum apud Deum dioecesis Sancti Marci Argentanensis Scaleensis confirmamus, omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae in Normis de Patronis constituendis indicantur (AAS, vol. LXV [1973], 276-279). Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque plenos effectus sive nunc sive in posterum consequantur. Contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXII mensis Octobris, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri decimo septimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana