Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

HOC SENTITE

VENERABILI SERVAE DEI MARIAE A CRUCE MACKILLOP
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Iesu» (Philp 2, 5). Maria a Cruce MacKillop, per caritatem ad Christi voluntatem conformata, eadem in corde quae Divinus Magister sensit eiusque exemplum doctrinamque secuta, totam vitam insumpsit ad Deum laudandum eiusque Regnum aedificandum, humiliter ac sollicite se devovens humanae christianaeque promotioni puerorum et famulatui pauperum, infirmorum, aetate provectorum eorumque omnium spiritali humanoque auxilio indigentium. Haec fortis et affabilis mulier, quae in Australia vitae operumque sanctimonia refulsit, prope Melburnum die XV mensis Ianuarii anno MDCCCXLII nata est a parentibus Alexandro MacKillop et Flora Mac-Donald, ex Scotia migratis. Haec Serva Dei, aetate et gratia fermata, consilium cepit se Domino vovendi. Dum Penolae versaretur munere fungens institutricis apud divitem familiam, a Providentia ducts est ut famulatum potius praestaret Deo, Ecclesiae populoque. Pro pueris religiosa civilique institutione orbatis gratuitam in primis condidit scholam. Quod Opus, sociatam praestante operam presbytero Iuliano Tenison Woods, conversum est in Congregationem Sororum Sancti Ioseph a Sacro Corde Iesu, quam Episcopus Adelaidensis anno MDCCCLXVIII approbavit. Novum Institutum celerem obtinuit progressionem et in diversas Australiae et Novae Zelandiae regiones suum diffudit apostolatum. Ut saepe Dei amicis accidere solet, Soror Maria a Cruce Calvariae montem scandere debuit nee non innumera subire incommoda, ignominias, calumnias et angustias eo ut ipsa Operis fundamenta periclitarentur. Divinitus suffulta, omnia haec animi fortitudine et serenitate pertulit, inimicis suis ex animo pepercit et missionem a Domino sibi concreditam libenter perrexit. Anno autem MDCCCLXXXVIII Decessor Noster Leo XIII eius Institutum approbavit sedemque primariam Sydneii posuit. Serva Dei, resumens supremum Congregationis regimen, quod aliquot per annos alia soror tenuerat, officium Moderatricis Generalis ad obitum usque praeclare sustinuit. Robur vero, quo ipsa tam in laboribus apostolicis quam in tribulationibus sustentabatur, constans exstitit fidelitas erga Dei voluntatem, itemque altissima vita spiritalis, quam per actuosam Liturgiae participationem nutrivit nec non per orationem, per cultum Eucharistiae, Sacro Cordi Iesu, Beatae Virgini Mariae et Sancto Ioseph tributum. Christi patientis discipula, indomita ac perseveranti animi indole, humilitatem, castitatem, paupertatem, oboedientiam et poenitentiam coluit; novissimis immo vitae annis, diuturnum morbum serene pertulit. Meritis igitur plena sanctitatisque fama circumdata, die VIII mensis Augusti anno MCMIX ad aeternum transiit Regnum, cuius desiderio semper flagraverat.

Causa beatificationis et canonizationis ab Archiepiscopo Sydneyensi anno MCMXXV est incohata. Rite ergo servatis de iure servandis, die XIII mensis Iunii anno MCMXCII declaravimus Venerabilem Dei Servam Mariam a Cruce virtutes theologales, cardinales eisque adnexas heroum in gradum exercuisse. Praeterea Nobis coram die VI mensis Iulii anno MCMXCIII decretum prodiit super miraculo anno MCMLXII Sydneii patrato eiusdemque Servae Dei intercession adscripto. Quapropter statuimus ut ritus beatificationis Sydneii die XIX mensis Ianuarii anno MCMXCV haberetur, occasione Nostri pastoralis itineris in illam ecclesialem communitatem.

Hodie igitur, Apostolica Nostra visitatione in Australia perdurante, inter Missarum sollemnia, quae Sydneii celebravimus, multis adstantibus fratribus Nostris Episcopis, presbyteris nec non plurimis christifidelibus, Spiritus Sancti invocato lumine, hanc ediximus formulam:

Acceding to the request of Our Brother, cardinal Edward Clancy, Archbishop of Sydney and President of the Australian Catholic Bishops' Conference, and of many other Brothers in the episcopate, of the entire religious families of the Sisters of Saint Joseph, and of many of the faithful, and after consultation with the Congregation for the Causes of Saints, by our Apostolic Authority we declare that the Venerable Servant of God, Mary of the Cross MacKillop, shall hereafter be invoked as Blessed, and that her feast shall be celebrated every year on the eighth day of August, the date of her birth to eternal life, in the places and according to the norms established by Church Law. In the name of the Father and of the Son and of the Holy Spirit.

Quibus prolatis verbis, orationem pio quidem habuimus studio qua tum eximiam huius Beatae vivendi viam laudibus extulimus, tum singular simul christianas virtutes. Nos deinde cum adstantibus cunctis illam sumus venerati atque consentanea nimirum prece Ipsi primi earn in adiutorium omnium nostrum in terra adhuc peregrinantium invocavimus.

Quae autem decrevimus et fecimus, volumus nunc et in posterum vim habere, contrariis rebus minime officientibus quibuslibet.

Datum Sydneii, sub anulo Piscatoris, die XIX mensis Ianuarii, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri septimo decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana