Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CHRISTIFIDELES DIOECESIS

BEATA MARIA VIRGO SUB TITULO «IMMACULATAE CONCEPTIONIS»
PATRONA APUD DEUM DIOECESIS MALAGENSIS-SOATENSIS CONFIRMATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Christifideles dioecesis Malagensis-Soatensis Beatam Mariam Virginem sub titulo «Immaculatae Conceptionis» utpote quae materna sua caritate fratres Filii sui adhuc peregrinantes protegat, mira veneratione amplectuntur. Ipsorum spiritale bonum prae oculis habens Venerabilis Frater Ferdinandus Giraldo Jaramillo, Episcopus Malagensis-Soatensis, communia etiam vota excipiens, Beatam Mariam Virginem Patronam apud Deum dioecesis suae elegit, atque petivit ut huiusmodi electio ab Apostolica Sede confirmaretur. Nos quidem enixis huius Venerabilis Fratris precibus libentissimo animo obsecundantes, comprobatis iis quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, facultatibus a Nobis factis, hac in re egit, Apostolica Nostra potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem sub titulo «Immaculatae Conceptionis» Patronam apud Deum dioecesis Malagensis-Soatensis confirmamus, omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae «Normis de Patronis constituendis» nec non Instructione «de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30, indicantur. Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque plenos effectus sive nunc sive in posterum consequantur. Contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis Ianuarii, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri septimo decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana