Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

EPISCOPUS MISSUS

VENERABILI DEI SERVO IOANNI NEPOMUCENO DE TSCHIDERER
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Episcopus, missus a Patrefamilias ad gubernandam familiam suam, ante oculos teneat exemplum Boni Pastoris, qui venit non ministrari sed ministrare (cf. Mt. 20, 28; Mc. 10, 45) et animam suam pro ovibus ponere» (cf. Io. 10, 11; CONC. OECUM. VAT. II, Lumen gentium, 27). Iesum Christum, aeternum pastorem, persecutus est et imitatus Venerabilis Dei Servus Ioannes Nepomucenus de Tschiderer, qui libenter vitam suam ad animabus serviendum tradidit, quibus affatim Redemptionis beneficia ministravit atque clarum reddidit testimonium eximiae pastoralis caritatis necnon sincerae humilitatis. Nam dicebat: «Si quid in me inest iusti bonique, volo id mundo ignotum notumque sit Deo».

Minister hic Christo dignus, die XV mensis Aprilis anno MDCCLXXVII a nobilibus Iosepho Maria de Tschiderer et Catharina Giovannelli Bauzani natus est, quae urbs tunc temporis ad dioecesim Tridentinam pertinebat. Bauzani in Franciscalium schola, ubi prima litterarum initia tradebantur, institutus est, atque deinceps ad altiorem doctrinam adipiscendam Aenipontem petiit, ubi morum integritate religionisque studio eminuit. Cum se ad sacerdotium vocari animadverteret, omnia reliquit, in theologica studia diligenter incubuit atque anno MDCCC presbyterali ordine auctus est. Sacri ministerii veluti socius pastorale opus in parvis montanisque paroeciis obiit, spiritalis studii, impendii sui ipsius et pauperum sollicitudinis praebens exemplum. Iussus theologiae moralis pastoralisque in Seminario Tridentino tradendae munus suscepit. Nonnullos post annos parochi sustinuit officium in ampla montanaque paroecia Sarentinensi deinde idem ministerium Meranensi in oppido, populi aestimationem et affectionem sibi concilians. Anno MDCCCXXVI canonicus renuntiatus est Tridentinae Cathedralis et paulo post provicarius generalis pro Germanice loquentibus illius amplae dioecesis, additis peculiaribus officiis ad sacerdotes instituendos spectantibus. Anno MDCCCXXXII Brixinensis Episcopus eum elegit vicarium generalem pro longiriqua provincia Voralbergensi, cui officio dignitas Episcopi Auxiliaris nectebatur, sede posita Campitemplensi in urbe. Ne Episcopus quidem suum vivendi severum morem immutavit atque apostolatui enixe se dedidit. Duobus post annis, ei magna Tridentina dioecesis concredita est, ubi eius vitae sanctitas, bonitas, facilitas, alta humilitas, paupertas atque paterna de Dei grege sollicitudo enituerunt, in cuius beneficium docendi, sanctificandi et gubernandi mirabiliter praestitit officium. Eucharisticum marialemque cultum tuitus est atque Petri Sedi parere contendit. Pro pauperibus et miseris singulariter caritatis opera explicavit, pro adulescentibus collegia et pro surdis mutisque institutum condidit. Sollicite studuit ut sacerdotes erudirentur et spiritaliter instituerentur. Varias congregationes sive virorum sive mulierum in eorum missionalibus operibus sustinuit. Firmavit et opem tulit gentibus, naturae calamitatibus morbisque ingruentibus, S. Caroli Borromaei exemplum secutus. Animose se gessit, cum politicae socialesque difficultates exstabant. Mutuae necessitudini inter regionis varias stirpes favit. Pastoralem suam actionem precatione suique impendio sustinuit atque usque ad vitae exitum Christum imitatus est et virtutes coluit. Postremis annis cruciatibus correptus est, quos, quamvis interdum vehementes, tam mirabili firmitate perpessus est, ut omnia sua officia obiret. Dei voluntati obsequens, quae vitae norma fuit, die III mensis Decembris anno MDCCCLX de hoc mundo demigravit, sanctitatis circumfusus solida amplaque fama, quae annorum decursu increbruit.

Beatificationis canonizationisque Causa anno MDCCCLXXIII apud Curiam Tridentinam est incohata. His completis a iure statutis rebus, Decessor Noster Paulus VI, die IV mensis Iulii anno MCMLXVIII, declaravit Episcopum Ioannem Nepomucenum de Tschiderer virtutes theologales, cardinales, iisque adnexas, heroum in modum exercuisse. Congregatio deinceps de Causis Sanctorum de quadam sanatione, quae mira dicebatur quaeque, Venerabilis Dei Servi intercessioni adscripta, anno MDCCCXCI occurrit, inquisivit. Felici cum exitu peractis vestigationibus, Nobis coram die XXI mensis Decembris anno MCMXCII decretum super miraculo prodiit.

Statuimus igitur beatificationis ritus die XXX mensis Aprilis anno MCMXCV ut celebraretur, Nostrum cum susciperemus pastorale iter in Tridentinam archidioecesim.

Hodie idcirco, inter Missarum sollemnia formulam hanc protulimus:

«Noi, accogliendo il desiderio del nostro Fratello Giovanni Maria Sartori, Arcivescovo di Trento, di molti Fratelli nell'episcopato, di molti fedeli, e dopo aver avuto il parere della Congregazione delle Cause dei Santi, concediamo, con la nostra Autorità Apostolica, che il Venerabile Servo di Dio Giovanni Nepomuceno de Tschiderer d'ora in poi sia chiamato Beato e che si possa celebrare la sua festa, nei luoghi e secondo le regole stabilite dal diritto, ogni anno, il 4 dicembre. Nel nome del Padre e del Figlio e dello Spirito Santo».

Quae autem his Litteris decrevimus nunc et posthac rata et firma volumus esse, contrariis rebus minime obstantibus.

Datum Tridenti, sub anulo Piscatoris, die XXX mensis Aprilis, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri septimo decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana