Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

BEATAM VIRGINEM

BEATA MARIA VIRGO SUB TITULO IMMACULATAE CONCEPTIONIS
PATRONA CAELESTIS DIOECESIS IELGAVENSIS CONFIRMATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Beatam Virginem Mariam sub titulo Immaculatae Conceptionis, cui etiam cathedrale templum dicatum est, clerus et Christifideles novae dioecesis Ielgavensis peculiari cultu prosequuntur.

Qua de causa Venerabilis Frater Antonius Justs, Episcopus eiusdem dioecesis, communia cleri et populi fidelis vota excipiens, electionem Beatae Virginis Mariae sub titulo Immaculatae Conceptionis in Patronam apud Deum dioecesis Ielgavensis rite approbavit. Idem vero enixe petivit ut huiusmodi electio ab hac Apostolica Sede confirmaretur.

Nos ergo piis eiusdem Venerabilis Fratris precibus libentissimo animo obsecundantes, comprobatis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, tributis a Nobis facultatibus, hac in re egit, Apostolica Nostra potentate, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Beatam Virginem Mariam sub titulo Immaculatae Conceptionis Patronam apud Deum dioecesis Ielgavensis confirmamus, omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae in Normis de Patronis constituendis indicantur et ad normam Instructionis «de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30. Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque plenos effectus nunc et in futurum consequantur. Contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVII mensis Februarii, anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana