Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CUM DEIPARAM

BEATA MARIA VIRGO DE FATIMA CAELESTIS PATRONA
DIOECESIS SANCTI MAURI IN BRASILIA CONFIRMATUR

 

Ad perpetuam rei memorian. – Cum Deiparam Virginem Mariam de Fatima clerus atque christifideles dioecesis Sancti Mauri singulari nec non assiduo cultu sint prosecuti et adhuc prosequantur, atque in rerum angustiis eius tutelam invocent et auxilium, Venerabilis Frater Ferdinandus A. Figueiredo, Episcopus illius dioecesis, communia presbyterii et populi catholici excipiens vota, electionem Beatae Mariae Virginis de Fatima in Patronam apud Deum dioecesis, quam diximus, potestate sua rite approbavit. Quoniam autem idem Venerabilis Frater enixe rogavit ut huiusmodi electio et approbatio secundum normal de Patronis constituendis et ad normam Instructionis De Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis, n. 30, confirmaretur, Nos, ex sententia Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, eius precibus libenter annuimus et suprema Nostra Apostolica auctoritate Beatam Mariam Virginem de Fatima dioecesis Sancti Mauri caelestem apud Deum Patronam confirmamus, cum omnibus iuribus et liturgicis privilegiis secundum rubricas consequentibus. Nos confidimus fore ut hac electione cultus Beatissimae Virginis in tota dioecesi Sancti Mauri et in singulis fidelibus augeatur, et inde non pauci pietatis christianae bonorumque morum fructus oriantur. Ceterum decernimus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque et nunc et in posterum sortiantur effectus, contrariis quibuslibet minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die sexto mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo sexto, Pontificatus Nostri undevicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana