Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CLARIS TEMPLIS

ECCLESIA BEATAE MARIAE VIRGINIS IN CAELUM ASSUMPTAE,
QUAE IN «MONTALBANO ELICONA» INTRA FINES ARCHIDIOECESIS
MESSANENSIS-LIPARENSIS-SANCTAE LUCIAE EXSTAT,
AD BASILICAE MINORIS GRADUM DIGNITATEMQUE EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Claris templis archidioecesis Messanensis-Liparensis-Sanctae Luciae iure meritoque accensenda videtur ecclesia Beatae Mariae Virginis in caelum Assumptae, quae exstat in «Montalbano Elicona», ubi anno MCCX est aedificata, saeculo XVII iterum restituta et hoc quoque tempore instaurata. Quam quidem constat notum esse centrum spiritualis vitae, praesertim cultus Sanctae Crucis ac Marialis necnon operum evangelizationis et caritatis. Quapropter, cum Venerabilis Frater Ignatius Cannavò, Archiepiscopus Metropolita memoratae Sedis, litteris die XXX mensis Decembris superiore anno datis, etiam cleri populique sui nomine postulaverit ut eandem ecclesiam titulo ac dignitate Basilicae Minoris honestaremus, Nos, paternae benevolentiae documentum istis dilectis Siciliae filiis cupientes praebere, eius Pastoris precibus perquam libenter obsecundandum esse putamus. Ratis igitur plane habitis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, tributis a Nobis facultatibus, hac in re egit, summa Apostolica potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum ecclesiam, quam diximus, ad Basilicae Minoris gradum dignitatemque evehimus, omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae sacris aedibus hoc nomine insignitis rite competunt, iis tamen servatis, quae secundum Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum, servanda sunt. Has denique Litteras nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVI mensis Maii, anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana