Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

AD PLENIUS

IN REPUBLICA ANGOLAE NUNTIATURA APOSTOLICA CONDITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Ad plenius confirmandas ac fovendas necessitudinis rationes, quae inter hanc Apostolicam Sedem et Rempublicam Angolae hoc ipso die feliciter sunt initae, simulque ad aptius providendum evangelizationis operi atque spirituali regimini catholicorum fidelium illic commorantium, Nobis peropportunum videtur in memorata Natione Apostolicam Nuntiaturam condere. De communi igitur utriusque partis voto, audita quoque Congregatione pro Gentium Evangelizatione, summa Nostra potestate harumque Litterarum virtute in Republica Angolae Nuntiaturam Apostolicam constituimus, factis omnibus iuribus, privilegiis, honoribus, praerogativis et indultis, quae huiusmodi Legationum, praesertim in territoriis sub iurisdictione memoratae Congregationis positis, propria sunt. Has denique Litteras, in forma Brevis maioris expeditas, nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VIII mensis Iulii, anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana