Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

A CLERO

BEATA MARIA VIRGO, TITULO «NUESTRA SEÑORA DA COCHARCAS» INVOCATA,
 PATRONA APUD DEUM ABANCAIENSIS DIOECESIS IN PERUVIA CONFIRMATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – A clero et populo dioecesis Abancaiensis singulari veneratione colitur Deipara Virgo, titulo «Nuestra Señora de Cocharcas» invocata, cuius in honorem Andibus in Peruvianis notum dicatum est sanctuarium, ad quod pii peregrinatores precantes accedunt quotannis, praesertim diebus vit et VIII mensis Septembris. Qua re ductus, Venerabilis Frater Isidorus Sala Ribera, Episcopus Abancaiensis, communia excipiens vota, electionem beatae Mariae Virginis titulo, quern diximus, invocatae in Patronam apud Deum dioecesis suae rite probavit atque, litteris die III mensis Ianuarii hoc anno datis, petivit ut huiusmodi electio et approbatio secundum Normas de Patronis constituendis et ad Normam Instructionis «de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30, ab hac Apostolica Sede confirmarentur. Nos vero cupientes tam sollertis Pastoris preces audire, cum constet has electionem et approbationem ad iuris praescriptum peractas esse, ratis plane habitis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, tributis a Nobis facultatibus, hac in re egit, summa, qua fungimur, potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum beatam Mariam Virginem, titulo «Nuestra Señora de Cocharcas» invocatam, Patronam apud Deum dioecesis Abancaiensis confirmamus, omnibus factis iuribus ac liturgicis privilegiis secundum rubricas consequentibus. Quod faustum ac felix sit cunctis Peruvianis filiis istius dioecesis, qui proximo anno quartum expletum saeculum ab adventu in regionem suam imaginis ipsius Virginis sollemniter celebrabunt. Volumus quidem has Litteras religiose servari suosque effectus nunc et in posterum obtinere, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVI mensis Iulii, anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana