Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

HI SUNT QUI

VENERABILI DEI SERVIS MARIAE GABRIELAE HINOJOSA Y NAVEROS
ET VI SOCIIS BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. - « Hi sunt qui venerunt de tribulatione magna et laverunt stolas suas et dealbaverunt eas in sanguine agni. Ideo sunt ante thronum Dei et serviunt ei die ac nocte in templo eius » (Apc 7, 14-15).

Apocalypsis verba de Venerabilibus Dei Servis Maria Gabriela et VI Sociis etiam dici possunt, Monialibus scilicet Visitationis S. Mariae, quae, postquam complures annos in contemplationis quiete exegerunt, magnam tribulationem sunt expertae belli civilis Hispanici persecutionisque adversus Ecclesiam, atque coronam martyrii adeptae, caelestem Ierusalem victrices sunt ingressae.

Septem hae Christi discipulae ad Primum Monasterium Visitationis Matritense pertinebant ipsaeque in suo loco manserunt, cum, ineunte anno MCMXXXVI, Oronoz oppidum Navarrae provinciae petiverunt earum sociae, ut propiora praesentioraque in dies persecutionis pericula effugerent. Parvam manum illarum quae in monasterio manserant regebat Mater Maria Gabriela, saeculari nomine appellata Maria a Refugio Hinojosa Naveros. Ea die XXIV mensis Iulii anno MDCCCLXXII Alhamae Granadae orta est ipsaque anno MDCCCXCIV vota religiosa nuncupavit; nonnullos annos communitatem rexit atque in Regula observanda, eucharistica marialique pietate itemque in socias caritate eminuit. Sociae fuerunt:

- Soror Teresia Maria (saeculari nomine Laura Cavestany Anduaga), quae die XXX mensis Iulii anno MDCCCLXXXVIII apud Portum Gaditanum Gadium orta est; vota religiosa anno MCMXVI nuncupavit; perfectionem affectans, votum fecit vel in minimis rebus Domino ut esset fidelis;

- Soror Iosepha Maria (saeculari nomine Maria Carmeli Barrera Izaguirre), quae die XXIII mensis Mai anno MDCCCLXXXI in pago El Ferrol Coronae orta est; anno MCMXX vota religiosa nuncupavit sacram Eucharistiam potissimum coluit;

- Soror Maria Agnes (saeculari nomine Agnes Zudaire Galdeano), quae die XXVIII mensis Ianuarii anno MCM in oppido Echávarri Navarrae nata est; vota religiosa anno MCMXX nuncupavit; simplicitate, humilitate ac servitii spiritu effulsit;

- Soror Maria Caecilia (saeculari nomine Maria Felicitas Cendoya Araquistain) quae Azpeitiae Guipúzcoae die X mensis Ianuarii anno MCMX orta est; vota religiosa anno MCMXXXII pronuntiavit; Dei voluntas suprema eius vitae fuit lex;

- Soror Maria Angela (saeculari nomine Martina Olaizola Garagarza), quae apud Garinum Guipūzcoae die XII mensis Novembris anno MDCCCXCIII orta est: vota religiosa pronuntiavit anno MCMXXXLV; silentii et humilitatis exercuit virtutem;

- Soror Maria Gratia (saeculari nomine Iosepha Ioachima Lecuona Aramburu) in oppido Oyarzun Guipúzcoae die II mensis Iulii anno MDCCCXCVII orta est; vota religiosa anno MCMXXXLV nuncupavit; religiosae perfectioni usque studuit. Periculis augescentibus, mense Iulio anno MCMXXXVL manipulus hic Monialium Monasterium reliquit atque diaetam quandam petiit, ubi ipsae precantes sese ad martyrium comparaverunt. Etsi licebat, nulla Monialis se seiungi a ceteris sociis passa est, quae fide et caritate coniunctae, una Calvarii viam ascenderunt. Die xvul mensis Novembris eiusdem anni, solummodo eo quod religiosae erant, captae sunt atque eandem propter causam dignae habitae sunt quae morte afficerentur. Nullo in persecutores renisu, animo pacis amorisque repleto, ad locum necationis prestitutum perductae sunt atque ibi manuballista sunt interemptae. Propter obscuritatem Maria Caecilia incolumis effugit; at paulo post, huius rei conscia facta, sese publicis custodibus dedidit, atque tametsi ei facultas data est sui servandi, sortem sociarum maluit communicare atque ipsa quoque nocte inter XXII et xxul diem eiusdem mensis coronam martyrii consecuta est.

Strenuae testificationis memoria perstante, anno MCMLXXXV Beatificationis sive Declarationis Martyrii Causam incohavit Matritensis Archiepiscopus. His quae a iure perscribuntur peractis rebus, Nobis coram die VII mensis Iulii anno MCMXCVII decretum super martyrio prodiit. Statuimus igitur ut Beatificationis ritus Romae die x mensis Maii anno MCMXCVIII celebraretur.

Hodie igitur, in foro ad Vaticanam Basilicam Sancti Petri spectante, inter Missarum sollemnia hanc ediximus formulam:

Nos vota Fratrum Nostrorum Antonii Mariae Cardinalis Rouco Varela, Archiepiscopi Matritensis, Nasrallah Petri Cardinalis Sfeir, Patriarchae Antiocheni Maronitarum, et Francisci Iosephi Pérez y Fernández-Golfin, Episcopi Xetafensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Rita a Virgine Perdolente Pujalte Sánchez et Francisca a Corde Iesu Aldea Araujo, Maria Gabriela Hinojosa et Sociae, Maria Sagrario a Sancto Aloisio Gonzaga Elvira Moragas Cantarero, Nimatullacius Iosephus Kassab Al-Hardini et Maria Maravillas a Iesu Pidal y Chico de Guzmán Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum die ipsorum natali: Ritae a Virgine Perdolente Pujalte Sánchez et Franciscae a Corde Iesu Aldea Araujo, die vicesima Iulii; Mariae Gabrielae Hinojosa et Sociarum, die decima octava Novembris; Mariae Sagrario a Sancto Aloisio Gonzaga Elvirae Moragas Cantarero, die decima sexta Augusti; Nimatullacii Iosephi Kassab Al Hardini, die decima quarta Decembris; et Mariae Maravillas a Iesu Pidal y Chico de Guzmán, die undecima Decembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Spectabiles hae mulieres claras dederunt religiosae pietatis fideique testificationes, quae totam suam vitam Deo omnino addixerunt atque pro Christi Ecclesiaeque amore strenue dimicarunt. Exoptamus igitur ut salutifera illarum exempla magno sint hominibus qui nunc sunt emolumento, quo ipsi, omnibus depositis contentionibus ac reconciliatis animis, feliciorem aetatem consequantur.

Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die X mensis Maii, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO

 

© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana