Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CELEBERRIMUM IN

PAROECIALE TEMPLUM ET SANCTUARIUM, DEIPARAE VIRGINI TITULO
 «NUESTRA SEÑORA DE MONSERRATE» DICATUM, IN DIOECESI MAIAGUEZENSI,
 AD GRADUM DIGNITATEMQUE BASILICAE MINORIS EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Celeberrimum in civitate Portudivitensi exstat Sanctuarium, in pago vulgo Hormigueros situm, ex dioecesi Maiaguezensi, Deiparae Mariae Virgini sub titulo Nuestra Señora de Monserrate dicatum. Per tria fere saecula fideles frequentissimi illuc accedunt tam in adversis quam in secundis adiunctis auxilium petituri. Constat insuper eandem ecclesiam apud universam nationem notum esse centrum spiritalis ac liturgicae vitae atque ministerii reconciliationis. Qua de re, cum Venerabilis Frater Ulixes Aurelius Casiano Vargas, Episcopus Maiaguezensis, nomine quoque Conferentiae Episcopalis, cleri populique sui petiverit ut templum, quod diximus, titulo ac dignitate Basilicae minoris honestaremus, Nos, peculiare benevolentiae signum dilectis filiis Maiaguezensibus praebere cupientes, tam sollertis ac dignissimi Pastoris precibus perquam libenter obsecundandum esse censemus. Sententiam igitur Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum ratam habentes, Apostolica Nostra potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum sanctuarium, de quo mentionem facimus, titulo ac dignitate Basilicae minoris exornamus, omnibus factis iuribus atque liturgicis concessionibus, quae ecclesiis hoc titulo insignitis rite competunt, iis tamen servatis quae, secundum Decretum «De titulo Basilicae minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum, sunt servanda. Has denique Litteras Nostras sive nunc sive in posterum ratan esse foreque volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIX mensis Maii, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana