Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SUNT PRESBYTERI*

VENERABILI DEI SERVO SECUNDO POLLO BEATORUM HONORES DECERNUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — «Sunt presbyteri in Ecclesia et pro Ecclesia velut repraesentatio sacramentalis Christi Capitis et Pastoris: cuius verba cum auctoritate proclamant, cuius misericordis indulgentiae gestum salutem offerentem imitantur, idque in Baptismate praesertim, in Paenitentia, in Eucharistia: eiusdem item exercent dilectionem et sollicitudines, usque ad totale sui donum pro grege» (Adhortatio Apostolica postsynodalis, Pastores dabo vobis, 15). Haec divini Pastoris imago, sacerdos Secundus Pollo fuit. Agricolis parentibus natus in oppidulo, cui nomen Caresanablot apud Vercella, postridie Kalendas Ianuarias anno MCMVIII et biduo post baptizatus, iuventam degit pietate et disciplina excultam domestica inter saepta aeque ac apud dioecesanum Seminarium. In Eucharistici praesertim adoratione sacramenti pleno corde exardescebat. Romae in Pontificio Seminario Langobardo spiritali in institutione studiisque quadriennium versatus est atque doctoris gradum in philosophia et sacra theologia est adeptus. Post quae, anno MCMXXXI, XVIII Kalendas Septembres, in paroeciali ecclesia loci Sostegno presbyteratus ordine auctus est. Totus subinde alacer in apostolica incubuit munera perfungenda, iuvenum potissimum commodo, sibi ex oboedientia et fiducia superiorum demandata. Promeruit idcirco de clericorum animi moderatione eorumque institutione, et quibus erat promptus ingenio et dilectione, iuvenum curatorem egit qui consociationis ab Actione Catholica appellatae participes erant. Christianis moribus fingendis, multis exemplo profuit et verbo, divinae summopere ut reconciliationis minister.

Aliquot etiam menses vicarius fuit oeconomus pagorum Caresanablot et Larizzate. Nullam de sacerdotali officio pecuniam accipiens, voluit potius «esor animarum» esse, secundum dictum Sanctae Catharinae Senensis ei carum, «apostolus esse puritatis et in possessione humilitatis gratiam gratiarum videre». In primis tamen Christo Domino, summo et aeterno sacerdoti, indesinenter et fideliter se conformavit, ab Eo petens ut sanctus fieret, cogitationem non habens, affectum, verbum, opus, nisi ut de Iesu cogitaret, Illum amaret et laudaret, Eidemque serviret. Cuius denique caritas magis in ipso invaluit qua, secundo Europae bello saeviente, animam ponere pro amicis suis non dubitavit (cfr. Io 15, 13). Militum siquidem cappellanus factus, ultro sibi non pepercit, corporis et spiritus dives operum, adeo ut, cuidam illorum dum aderat morienti, et ipsemet lethali vulnere percussus, animam Deo spei plenus redderet, «qui tam bonus est», ut murmuravit. Quae pretiosa mors in Nigromontio contigit, septimo Kalendas Ianuarias, anno MCMXLI, die festo protomartyris Stephani. Eius ob memoriam sanctitatis continuo vigentem, Beatificationis et Canonizationis causa anno MCMLV inita est, ac Servi Dei virtutes heroum instar constare Nosmet ediximus quintodecimo Kalendas Ianuarias, anno MCMXCVII. De miraculo quoque ad illius intercessionem a Deo patrato, sueto more constare decrevimus sexto Nonas Maias anno MCMXCVIII. Statuimus igitur ut beatificationis ritus Vercellis die XXIII mensis Maii celebraretur. Hodie igitur inter sacra hanc ediximus formulam:

Noi, accogliendo il desiderio della diocesi di Vercelli, ora espresso dal nostro fratello Enrico Masseroni, che ne è Arcivescovo, dopo aver avuto il parere della Congregazione per le Cause dei Santi, con la nostra autorità apostolica concediamo che il Venerabile Servo di Dio Secondo Pollo, presbitero diocesano vercellese, d'ora in poi sia chiamato Beato, e che se ne possa celebrare la memoria, nei luoghi e secondo le regole stabilite dal diritto, ogni anno il giorno 4 gennaio, anniversario della sua rinascita dall'acqua e Spirito Santo nel sacramento del Battesimo.

Nel nome del Padre e del Figlio e dello Spirito Santo.

Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis rebus minime obstantibus quibuslibet.

Datum Vercellis, sub anulo Piscatoris, die XXIII mensis Maii, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.

 

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO


*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 1, pp. 22-24

 

© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana