Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

IN VIRGINEM

SANCTUARIUM CONCEPTIONI BEATAE MARIAE VIRGINIS DICATUM
IPSIQUE IN DIOECESI TULANCINGENSI SITUM,
AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS ATTOLLITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – In Virginem Mariam luculentas pietatis testificationes Mexicanae gentes saeculorum decursu reddiderunt, cui quidem compluria templa signaque sacra pientissime dicarunt. Inter ista venustum annumeratur templum Ipsi addictum, basilicas Romanas imitatum, quod in loco «Chignahuapan» reperitur. Conspicuum ibidem Deiparae signum asservatur resque ad cultum pulchre explicandum necessariae inveniuntur. Nos autem, his spectatis rationibus, huius templi considerata praestantia necnon spiritalis vitae ponderato momento, Venerabilis Fratris Pedri Aranda Díaz, Episcopi Tulancingensis, precibus concedere voluimus, qui suum tum significans postulatum tum suorum fidelium, plurima prece efflagitavit ut sanctuarium Conceptioni Beatae Mariae Virginis dicatum, quod in loco «Chignahuapan» ponitur, intra suae dioecesis fines, in Basilicarum minorum album referretur. Itaque ea quae statuit Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum comprobantes, factis a Nobis quondam potestatibus, Apostolica usi auctoritate sacrum aedificium, de quo supra est facta mentio, Basilicae minoris dignitate decoramus, cunctis additis iuribus et privilegiis, quae ad id genus templa pertinent. Serventur deinde quae decretum iubet «de titulo Basilicae minoris» die IX mensis Novembris, anno MCMLXXXIX foras emissum, quibuslibet minime obsistentibus rebus. Ceterum Christi Matrem exoramus, ut fideles cunctos ipsa opifera supernis beneficiis cumulet. Eos pariter cohortamur ut hoc firmo roborati patrocinio, renovatis propositis, studiosius in eiusdem pietatem spiritalemque progressum incumbant.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis Augusti, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana