Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

FLAGRANTEM SANE

PAROECIALE TEMPLUM SACRATISSIMO CORDI IESU DICATUM ET IN DIOCESI
 SYRACUSENSI LOCATUM AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS ATTOLLITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Flagrantem sane annorum decursu fideles pietatem in Sacratissimum Cor Iesu demonstraverunt, plane scientes inde salienti veluti quodam ex fonte complura spiritalia beneficia evenire. Quapropter, prompta sane voluntate postulata Venerabilis Fratris Iosephi Thomae O'Keefe, Episcopi quondam Syracusensis, exaudienda existimavimus, qui sua significans vota suorumque pariter fidelium efflagitavit ut templum Sacratissimo Cordi Iesu dicatum idemque sua in dioecesi situm, in Basilicarum minorum catalogum referretur. Idem enim templum venustis artificiis distinguitur ac sacris reliquiis locupletatur ibidemque efficax pastoralis opera explicatur. Quapropter ea plane comprobantes quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum statuit, Apostolica usi Nostra potestate sacrum aedificium quod supra memoravimus inter Basilicas minores adscribimus, omnibus item tributis privilegiis et iuribus id genus templis consentaneis. Servetur quidem Decretum «de titulo Basilicae minoris», die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX evulgatum, quibusvis rebus minime officientibus.

Si quidem antehac hoc in loco fideles pietatem fidemque colebant, in posterum tempus exoptamus ut ibidem iidem maiore animi impetu in Sacratissimum Cor Iesu se convertant, ut supernos favores quam plurimos consequantur et caelestia praesidia adipiscantur.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVII mensis Augusti, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana