Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

INTER SANCTI

SANCTUARIUM BEATAE MARIAE VIRGINI DE MONTE CARMELO ET SANCTAE
 TERESIAE DICATUM, POPULARIQUE SERMONE «NATIONAL SHRINE OF THE
 LITTLE FLOWER» DICTUM, IPSUMQUE INTRA ARCHIDIOECESIS SANCTI ANTONII
 FINES SITUM, IN CATALOGUM BASILICARUM MINORUM REFERTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. - Inter Sancti Antonii archidioecesis fines mirabile visu exstat templum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo et Sanctae Teresiae, quippe quod compluribus artificiis locupletetur et artis operibus decoretur. Ibidem insuper peculiarem in Virginem Mariam ac in Sanctam Teresiam Lexoviensem, parvum Iesu florem, animi affectionem demonstrant fideles. Congruentes igitur iustasque repperimus causas postulatis satisfaciendi, quae nuper admovit Venerabilis Frater Patricius F. Flores, Archiepiscopus Sancti Antonii qui, vota cleri fideliumque significans, flagitavit ut Beatae Mariae Virgini de Monte Carmelo et Sanctae Teresiae dicatum templum, quod « National Shrine of the Little Flower » appellant, ipsius in dioecesi situm, inter Basilicas minores referretur, iuribus et privilegiis publice riteque locupletaretur. Itaque rata omnino habentes quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum statuit, Apostolica Nostra pro auctoritate, sacrum aedificium de quo supra est facta mentio, Basilicarum Minorum dignitate tituloque honestamus, omnibus iuribus et privilegiis templis his consentaneis exornamus. Teneatur deinde Decretum « de titulo Basilicae minoris », die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX evulgatum, contrariis rebus minime officientibus quibuslibet.

Ceterum, exoptamus ut fideles ad sanctuarium hoc accessuri spiritalia beneficia quam plenissime adipiscantur alacriusque christiana opera gerant.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVII mensis Augusti, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana