Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

ANIMUM NOSTRUM

TEMPLUM DEO DICATUM IN HONOREM BMV SUB TITULO
« OUR LADY OF SORROWS » IN DIOECESI IACKSONIENSI
AD GRADUM BASILICAE MINORIS EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. - Animum Nostrum convertentes ad Redemptoris Matrem, quae cunctis Christifidelibus tamquam exemplar virtutum praefulget, libenter quidem occasionem capimus sacras toto in orbe aedes nomine Virginis Mariae honestatas exornandi. Ideoque, cum Venerabilis Frater Villelmus R. Houck, Episcopus Iacksoniensis, cleri populique vota interpretatus, rogaverit ut templum Deo dicatum in honorem Beatae Mariae Virginis sub titulo « Our Lady of Sorrows » in loco vulgo « Natchez » dioecesis Iacksoniensis situm ad dignitatem Basilicae minoris eveheretur, petitioni illi libenti animo obsecundare volumus. Itaque de Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum consultu, Apostolicae potestatis Nostrae plenitudine, statuimus ut sacra illa aedes ad titulum ac dignitate Basilicae minoris evehatur, omnibus adiectis iuribus et privilegiis, quae templis hoc nomine insignitis rite competunt, secundum Decretum « De titulo Basilicae minoris », die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX datum. Contrariis quibusvis non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VIII mensis Septembris, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana