Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

NISI GRANUM

VENERABILI DEI SERVO ALOISIO VICTORIO STEPINAC
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. « Nisi granum frumenti cadens in ter ram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert »(Io 12, 24).

Insigniter verba haec id complectuntur quod Venerabili Dei Servo Aloisio Victorio Stepinac, Archiepiscopo Zagrebiensi ipsique Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinali, evenit, qui tristissimos saeculi XX casus expertus est, quique Ecclesiae Croatae persecutionum in tenebris claritate, fidei soliditate, Ecclesiae Christi Romanique Pontificis applicatione effulsit. Ex eucharistico convivio ac precatione virtute deprompta, divini Pastoris caritatem usque ad martyrium imitatus est, prorsus sibi conscius, e dum quis cum lesu patitur - ut aiebat omnia tum facilia evadere ». Firmus ille Archiepiscopus in oppido Brezarić Croatiae die VIII mensis Maii anno MDCCCXCVIII ortus est. Iuventutem intra familiam transegit, quae affectu christianoque sensu locupletabatur. Re mature perpensa, sacerdotium affectavit, quod anno MCMXXX Romae suscepit. Patria repetita, animose pastorali muneri operam dedit. Anno MCMXXXLV Archiepiscopus Coadiutor factus est senis Archiepiscopi Zagrebiensis, cuius locum anno MCMXXXVII occupavit. Fidelis usque fuit sententiae illi quae est: « In te, Domine, speravi »(Ps 31, 1) atque in difficillimis acerbissimisque quoque casibus permagnam vim interiorem divinaeque Providentiae fiduciam ostendit. Historiae provocationibus occurrit atque, Evangelio inserviens, prophetice perniciosam vim denotavit illarum ideologiarum, quae Dei adorationi personaeque humanae dignitati adversabantur. Omnes immerito vexatos atque Ecclesiae iura tuitus est, cui usque fidelis mansit, qui eam communistarum regi ideologia eamque a Christi Vicario dissociari, ecclesia sic dicta constituta nationali, haud est passus. Sui gregis bonus pastor, largiter verbi panem per praedicationem et catechesim dispensavit. Eucharisticam pietatem curavit, saepe dictitans: « Omnia sunt facilia ei qui cum Christo est ». Filialem in Redemptoris Matris devotionem ostendit atque studiosam caritatis operam pro pauperibus, aegrotis, profugis sustinuit, populum patientem sic solando. Nova paroecialia instituta condidit, catholica scripta promovit, consociationes laicorum catholicas composuit, religiosos religiosasque in pastoralem archidioecesis operam et caritatis immisit. Assidue cum Deo coniunctionem fovit, pie divina mysteria celebrando atque Missa eiusdem dierum apostolatusque fuit cardo. Aequo animo aerumnas et contumelias toleravit, certitudine illa roboratus Ecclesiae universalis pro se precatione coniungi se cum Episcopo Romano. In illa permagna adversus Ecclesiae persecutores concertatione, se ipsum aliosque incitavit ad fidelitatem dicens: « Ubi est Petrus, ibi est Ecclesia. Et suam spem his verbis confirmabat: « Temperies transibit, sed Deus manet in aeternum. Has propter causas communistarum potestatibus captus est et iniquo iudicio XVI annos ad vincula condemnatus. Iudicibus obiurgantibus respondit: « Scitote Iesum Christum esse Deum! Pro eo ad moriendum sumus usque parati ». Plus quam quinque annos in carcere Legoplavae detentus est, deindeque anno MCMLI translatus est ad oppidum Krašić, ubi in paroeciali domo vixit, a publicis custodibus inspectus. Magna cum animi fortitudine suam crucem baiulavit, universo mundo claram reddens amoris in Evangelium Ecclesiaeque unitatis testificationem. Pius XII anno MCMLIII in Cardinalium numerum eum rettulit. Eo quod in carcere ante detentus est deindeque in certo domicilio est coactus, id irreparabiliter eius valetudini detrimentum intulit. Orans, patiens suamque vitam Deo dicans, in Domino pie obdormivit die X mensis Februarii anno MCMLX. Martyris claritas quam vivus habuit, annorum decursu increbruit, ideo Archiepiscopus Zagrebiensis beatificationis canonizationisque causam anno MCMLXXXI incohavit. His perfectis rebus a iure statutis, Nobis coram die V mensis Iulii anno MCMXCVIII decretum super martyrio prodiit. Statuimus ideo ut beatificationis ritus die III subsequentis mensis Octobris, Nobis commorantibus pastoralem ob rationem in oppido Marija Bistrica Croatiae, celebraretur.

Hodie idcirco, inter Missarum sollemnia formulam hanc protulimus:

Mi, udovoljavajući želji Našega brata zagrebačkoga nadbiskupa Josipa Bozanića te brojne druge braće u biskupstvu i mnogih vjernika, pošto smo razmotrili mišljenje Zbora za proglasenje svetih, Našom apostolskom vlašću dopuštamo da se sluga Božji Alojzije Stepinac od sada naziva blaženim i da se svake godine, na dan njegova rodenja za nebo, desetoga veljaće, može slaviti njegov spomendan na mjestima i na način kako je to odredeno kanonskim propisima U ime Oca i Sina i Duha Svetoga.

Quae autem his Litteris decrevimus nunc et posthac rata et firma volumus esse, contrariis rebus minime obstantibus quibuslibet.

Datum Marijae Bistricae, sub anulo Piscatoris, die III mensis Octobris, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO

 

© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana