Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE DECRETALES

QUAE MIHI ERANT

BEATA TERESIA BENEDICTA A CRUCE CARMELITIS EXCALCEATA
EDITH STEIN IN CAELITUM SANCTARUM FASTOS REFERTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam.  - « Quae mihi erant lucra, haec arbitratus sum propter Christum detrimentum. Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentiam scientiae Christi Iesu Domini mei »(Philp 3, 7-8).

Per diligentem veritatis ipsius altamque inquisitionem Beata Teresia Benedicta a Cruce, Edith Stein, ad Christi Iesu opitulante gratia pervenit cognitionem. Quo ex tempore nullum ei superfuit, perinde ac sancto Paulo quoque, praestantius bonum quam Iesu, viae veritatis vitaeque, intellectus supernus. Parentibus orta a Iudaeis Vratislaviae Beata haec die XII mensis Octobris anno MDCCCXCI in Patrum et maiorum suorum adolevit religione. At dum disciplinas apud Vratislaviensem Universitatem persequebatur, magnum pertulit animi discrimen evasitque revera in Dei negationem. Studiis ardenter sese devovebat ac valde quidem laudabiliter unde in Universitate Friburgi Brisgavorum est anno MCMXVI philosophiae laurum adepta ac magistri sui effecta Edmundi Husserl adiutrix. Perseverans veritatis investigatio nec non fidei ipsius testificatio illius in amicis christianis ferventioribus, tum ad extremum vitae narrationis perlectio sanctae Teresiae a Iesu, eam ad Christi deduxerunt familiaritatem qui Magister deinceps eius est factus et amor totus omneque vitae propositum. Accuratam profundamque exsecuta praeparationem in Ecclesia Catholica Kalendis Ianuariis anno MCMXXII baptisma percepit suamque continuo ob fidelitatem erga Christum eiusque Ecclesiam effulsit. Se ad Carmelum deinde quamquam vocari sentiebat non statim suum explere poterat ad consecratam vitam anhelitum. Undecim ideo annos docendi in munus Spirae incubuit posteaque Monasterii ubi institutionem suam in philosophia ac disciplinis locupletavit at potissimum in Sancti Thomae Aquinatis doctrina. Suam in Christum luculenter testabatur ubique fidem, quem in mysteriis praesertim Incarnationis contemplabatur et Passionis; quam fidem sedula incendebat precatione. Evangelii institutis mores eius integri movebantur atque intenta spiritalis vitae cura confirmabantur.

XLII annos nata Coloniae pridie Idus Octobris anno MCMXXXIII inter Carmelitides numerata est Excalceatas nomine Teresiae Benedictae a Cruce sibi indito. Sollemnia vota anno MCMXXXVIII nuncupavit velumque est induta. Ordinis sui deinceps Regulam magno adservavit et constanti animo suamque implens consecrationem ulterius usque in sanctitatis progressa est via. Antistitae vero illi concesserunt se ut scientiarum diutius studiis dicaret, quae ministerium Deo factum ipsa esse censebat tum etiam coniunctionis cum Deo instrumenta. Interea Hebraei manifestius usque in Germania crudeliusque vexabantur unde Ordinis illam praefecti in coenobium Echtense mandaverunt in Neerlandiam. Sibi cum periculorum probe conscia esset imminentium, se Dei voluntati totam subdens illum vitae exitum accepturam scripsit qui divinitus sibi contigisset. Opus in Echtensi coenobio de santo Ioanne a Cruce cui titulus « Scientia Crucis » contexuit. Altero autem mensis Augusti die anno MCMXLII una cum Rosa sorore est a Nationalibus Socialistis comprehensa qui episcopos catholicos Neerlandicos ulciscentes, a quibus pastorales litterae scriptae essent diffusaeque adversus Iudaeorum relegationes, unde etiam accidit ut vexatio etiam in catholicae fidei Iudaeos propagaretur. In castra delata est occisionis infamia Auschwitz Birkenau appellata. Serena omnino mente Patrisque caelestis consilio dedita suam conscendit Calvariam, quandoquidem ignis fuerat ei semper Christi amor quo ita tota illius ardebat vita ut cum sancto Paulo effari valeret: « Mihi autem absit gloriari nisi in Cruce Domini nostri Iesu Christi» (Gal 6, 14). Saevientibus iisdem vero insectationibus, haec Israelis filia fide sua caritateque cum Domino crucifixo uti catholica perpetuo coniungebatur, suo autem cum populo item semper consociebatur uti Iudaea. Subsequenti dein Augusti mensis IX die coniunctim cum sorore et ipsa catholica plurimisque sua ex gente aliis hominibus letifero exstincta est vapore. Mulieris, quae sua in vita fidem conciliaverat cum animi cultura, specimen elucet praeclarum Teresia Benedicta a Cruce, quae odio in Iudaeos obnoxia fuit tum etiam in Ecclesiam. Numquam illius evanuit recordatio, quin immo sanctimoniae ac martyrii post obitum percrebuit claritas. Hisce de causis Coloniensis Archiepiscopus anno MCMLXII canonizationis imposuit Processum iisque universis rite peractis quae vigentes de sanctorum causis praefiniebant leges, decretum Ianuarii mensis XXVI die a. MCMLXXXVII de virtutibus heroicis ipsoque huius Servae Dei martyrio protulimus. Sollemnia postmodum beatificationis eiusdem anni Kalendis Maiis peregimus cum pastoralem Coloniae exsequeremur salutationem.

Divina vero dedit ipsa exinde providentia in hac beata novum sanctimoniae indicium prodigiosa propter ipsius deprecationem intercedente sanatione. Quem casum Congregatio de Causis Sanctorum rite perpendit unde factum quoque est ut Nostro in conspectu Decretum die VIII mensis Aprilis anno MCMXCVII super miraculo ederetur. Exauditis deinde Patrum Cardinalium Episcoporumque congregatorum faventibus sententiis, in Concistorio die XXII mensis Maii eodem anno celebrato ritus canonizationis decrevimus ut Romae XI die mensis Octobris MCMXCVIII perficeretur: hodie nempe faustissimo sane die, ubi summa cum animi Nostri et totius populi Dei laetitia in foro quod est ante basilicam sancti Petri in Vaticano, quo plurimi sodales utriusque sexus ex amplissima Carmelitana familia concucurrerant adstabantque complures Cardinales et Episcopi sacerdotes et familiarum religiosarum consortes nec non christifideles, obsecrati sumus ut Teresiae Benedictae a Cruce Edith Stein sanctarum caelitum adscriberemus honores. Auxilio omnium sanctorum rite implorato precibusque Divino Spiritui adhibitis virtute ipsa supremi magisterii quo fungimur has inter sacra pronuntiavimus gravissimas voces:

« Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri lesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatam Teresiam Benedictam a Cruce Edith Stein Sanctam esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eam in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».

Quibus singulis elate praedictis, gratias pariter egimus Nos omnipotenti Deo una cum innumeris sollemnium participibus atque de novensili hac sancta eiusque virtutibus singularibus et operibus habuimus sermonem deindeque caeleste illius primi Nos expetivimus patrocinium iamque promptiore animo augustioreque ritu divinum sacrificium ad eius similiter honorem facere perreximus. Haec ideoque omnia ut diligentissime animadvertantur praecipimus et congruae de iis conficiantur ac expediantur decretales hae litterae.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die undecimo mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo octavo, Pontificatus Nostri vicesimo.

EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Eugenius Sevi, Protonot. Apost.

 

© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana