Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

IN ANTIQUO OPPIDO

IMAGO BEATAE MARIAE VIRGINIS TITULO «NOSTRA SEYNORA DE CANÒLICH»
 INVOCATAE, QUAE PIE COLITUR IN ANDORRAE PRINCIPATUS OPPIDO «SANT
 JULIÀ DE LÒRIA» INTRA FINES URGELLENSIS DIOECESIS POSITO, PRETIOSO
 DIADEMATE REDIMIRI SINITUR «NOMINE ET AUCTORITATE SUMMI PONTIFICIS»

 

Ad perpetuam rei memoriam. - In antiquo oppido Andorrae Principatus « Sant Julià de Lòria » intra fines dioecesis Urgellensis posito, iam a saeculo XIII a fidelibus loci finitimarumque regionum peculiari veneratione colitur decora imago beatae Mariae Virginis titulo « Nostra Seynora de Canòlich » invocatae, quae pie servatur in paroeciali templo. Qua re, cum Venerabilis Frater Ioannes Martí Alanis, Episcopus Urgellensis, litteris die XV mensis Octobris hoc anno datis, cleri populique sui vota excipiens, petiverit ut imago, quam diximus, Nostro nomine et auctoritate pretioso diademate posset redimiri, Nos, paternae benevolentiae signum dilectis filiis illius communitatis cupientes praebere, eius Pastoris precibus perquam libenter obsecundandum esse putamus. E sententia igitur Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, quam ratam habemus, Apostolica potestate concedimus ut imago Beatae Mariae Virginis titulo « Nostra Seynora de Canòlich » invocatae Nostro nomine et auctoritate, pretioso diademate possit coronari secundum probatum liturgicum ritum. Quod faustum ac felix sit atque in spirituale cedat bonum eorum omnium, qui eandem imaginem venerantur. Denique volumus ut hae Litterae Nostrae accurate serventur suosque plenos effectus legitime consequantur, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis Decembris, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo primo.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO

 

© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana