Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

INTER SACRAS

TEMPLUM PAROECIALE SANCTAE  MARIAE A VICTORIA, QUOD IN URBE
« SAN VITO DEI NORMANNI » INTRA FINES ARCHIEPISCOPALIS SEDIS
 BRUNDUSINAE-OSTUNENSIS EXSTAT, AD BASILICAE MINORIS
GRADUM DIGNITATEMQUE EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. - Inter sacras aedes antiquae et insignis archiepiscopalis sedis Brundusinae-Ostunensis merito celebratur paroeciale templum Sanctae Mariae a Victoria in urbe S. Vito dei Normanni  saeculo XVI aedificatum in votum factum a Brundusinis reducibus e notissima navali pugna Naupacti, ubi impensa pietate colitur imago Dei Genetricis « Nicopeia » nuncupatae, quam Nos Ipsi in Petriano huiusce almae Urbis foro anno MCMXCVI coronavimus. Quod quidem, archipresbyterali dignitate insignitum, constat esse sive fontem praecipuum christianae et civilis vitae eiusdem communitatis, ex qua orti sunt haud pauci ecclesiastici religiosique viri ac mulieres, sive actuosum centrum operum pastoralium et caritatis. Qua re, cum Venerabilis Frater Septimius Todisco, Archiepiscopus memoratae Ecclesiae, litteris die X huiusce mensis Decembris datis, etiam cleri populique sui nomine postulaverit ut templum idem titulo ac dignitate Basilicae minoris honestaremus, Nos, paternae benevolentiae documentum istis dilectis Apuliae filiis cupientes praebere, eius Pastoris precibus perquam libenter obsecundandum esse putamus. Ratis igitur plane habitis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, tributis a Nobis facultatibus, hac in re egit, summa Apostolica potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum templum paroeciale, quod diximus, ad Basilicae minoris gradum dignitatemque evehimus, omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae sacris aedibus hoc nomine insignitis rite competunt, iis tamen servatis, quae secundum Decretum « De titulo Basilicae minoris » die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum, servanda sunt. Has denique Litteras nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXX mensis Decembris, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo primo.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO

 

© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana