Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

INTER SACRAS*

TEMPLUM PAROECIALE SANCTI RUFILLI, QUOD IN OPPIDO FORO POPILII
VULGO «FORLIMPOPOLI» INTRA FINES FOROLIVIENSIS-BRITTINORIENSIS DIOECESIS EXSTAT, AD BASILICAE MINORIS
GRADUM DIGNITATEMQUE EVEHITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Inter sacras aedes Foroliviensis-Brittinoriensis dioecesis merito celebratur templum paroeciale Sancti Rufilli in oppido Foro Popilii vulgo «Forlimpopoli» exstans, ubi pie servatur corpus memorati Dei viri, qui primus Episcopus fuit antiquae Foropopuliensis Ecclesiae, nunc Sedis titularis. Constat insuper idem templum esse quendam fontem religiosae vitae illius communitatis necnon centrum operum pastoralium et caritatis praesertim pro senibus atque egenis. Qua re, cum Venerabilis Frater Vincentius Zarri, sacrorum Antistes eiusdem dioecesis, litteris die XXX mensis Augusti hoc anno datis, etiam cleri populique sui nomine postulaverit ut memoratum templum titulo ac dignitate Basilicae minoris honestaremus, Nos, paternae benevolentiae documentum istis dilectis Foropopuliensibus filiis cupientes praebere, eius Praesulis precibus perquam libenter obsecundandum esse putamus. Ratis igitur piane habitis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, tributis a Nobis facultatibus, hac in re egit, summa Apostolica potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum templum paroeciale, quod diximus, ad Basilicae minoris gradum dignitatemque evehimus, cunctis factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae sacris aedibus hoc nomine insignitis rite competunt, iis tamen servatis, quae secundum Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum, servanda sunt. Minime vero dubitamus quin concessus honor in spirituale vertat bonum fidelium templi omniumque simul eorum qui per proximum Magni Iubilaei annum illud visitabunt. Has denique Litteras nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIX mensis Septembris, anno MCMXCIX, Pontificatus Nostri vicesimo primo.

 

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO


*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 4, p. 315

 

© Copyright 1999 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana