Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

EXALTAVIT HUMILES*

CAELITUM HONORES BEATORUM VENERABILI DEI SERVO DIDACO ODDI, ORDINIS FRATRUM MINORUM SODALI, RITE TRIBUUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — «Exaltavit humiles» (Lc l, 52). Suae totius vitae ratione atque consuetudine, quam simplicitatem et paupertatem secundum evangelicam composuit, angustam percucurrit Didacus Oddi sanctimoniae heroicae semitam; quam ob rem nihil ipsum nuncupare dubitavit Pontifex Romanus Sanctus Pius Decimus «germanum Sancti Francisci filium». Exaltatus propterea a Domino est Ecclesiaeque supra candelabrum tamquam verus pacis ac bonitatis collocatus angelus. Ortus die VI mensis Iunii est anno MDCCCXXXIX Valle in Frigida dioecesis ipsius Tiburtinae, ex parentibus nempe Vincentio Oddi et Bernardina Pasquali, qui re familiari quantumvis essent pauperes divites tamen fide exsistebant necnon evangelica insignes inopia. Iam inde a puero arvorum sese dedebat ille operibus atque precationibus, unde sensuum sibi religioso rum comparabat copiam tum etiam morum integritatem christianasque virtutes. In se adhuc adulescentulus enasci intimo ex animo Domini vocationem sentiebat quam cum Deo ac Virgine Maria adsidue colloquens ad maturitatem paulatim perducebat. Sacrum cum ageret peregrinatorem apud «Sancti Francisci Recessum» in loco Bellegrae, ipso est domus illius situ penitus permotus vitaeque disciplina, quam fratres inibi transigebant, at congressione in primis quae cum coenobii ianitore, Venerabili Servo Dei Mariano de Roccacasale, ei contigit a quo admonitus sic est: «Bonus esto, esto bonus, fili mi».  Inde via illi eluxit ac vocatio persequenda. Annos dein triginta tres natus, cum patris sui vicisset denique recusationem, uti simplex tertiarius Recessum Bellegrensem introiit, quoniam ob tristiora tunc tempora nullus ibi novitiatus gerebatur. Nonnullis autem post annis novitiatum recte incipienti no- men est ei Didaci inditum, qui simplicia suo tempore nuncupavit vota exindeque sollemnia. Ex quo vero hic Dei Servus religiosam amplexatus est vitam, omnibus etiam admirationi fuit suam propter morum humilitatem, ipsius bonitatem animi, fidelem Regulae custodiam.

Difficili ac laborioso a superioribus religiosis oneratus stipium emendicandarum opere quadraginta annos continuos regionis Sublacensis vias aestate hieme emetiebatur. Licet illitteratus, in colloquiis tamen ac diverbiis acutum se exhibebat ac facilem, cum pacis simul apostolus eminebat atque fidei exemplum, tum etiam amoris et caritatis specimen erga humiles maxime ac despectos. Totius erat ipse populi consolator suisque modis ac moribus simplicibus et animi candore obdurata etiam molliebat corda. Quacumque transibat, salutis evangelicum ac Dei misericordiae post se relinquebat nuntium. Demississimus exsistebat ad praestandaque exigua sua ministeria iis omnibus paratissimus, quibus opus erat, fratribus potissimum religiosis propriis. Vitae admirandus erat austeritate necnon paenitentiis quas dulce abscondebat subridens. Sancti Francisci in disciplina ac schola nihil ad hominem nisi propria pertinere peccata didicit et quidquid ab homine possideretur Dei reapse esse donum. Animum conflictare numquam angore adsuevit, verum rebus in adversis precando sese Deo commendare (cfr Phil 4, 6). Fervida semper perpetuaque in precatione fortitudinem reperiebat ac laetitiam. Pietatem erga Dominum sub sacramenti specie excolebat tum etiam in Virginem Immaculatam Patremque Sanctum Franciscum, dum sacram Synaxim cotidie recipiebat. Universis eius ex vocibus et actibus amor in Christum Dominum emergebat. Coram Deo usque ambulabat cuius se totum ac penitus voluntati adcommodabat cuiusque providentiam infinita ex fiducia, amplexabatur. Diuturnam atque acerbam aegritudinem sereno pertulit animo. A fratribus suis populoque cuncto comploratus diem obiit suum mensis Iunii III die anno MCMXIX.

Famam sanctimoniae, quae viventem illum comitata semper erat, haudquaquam mors exstinxit, quin ea immo ultra etiam regionem ubi vixerat Servus Dei est longe lateque propagata. Sublacensis Ordinarius Abbas anno MCMXL causam beatificationis atque canonizationis instituit. Nos autem ipsi die XXII Ianuarii mensis anno MCMXCI Servum hunc Dei virtutes exercitavisse ediximus heroum in modum deindeque Nostro in conspectu die VI Aprilis mensis anno MCMXCVIII Decretum prodiit super miraculo quod ipsius est adsignatum deprecationi. Qua de causa ut ritus Beatificationis sollemnis Romae perageretur die III mensis Octobris anno MCMXCIX decrevimus, hodie scilicet cum ante interminatam ferme sacrorum pastorum fideliumque ipsorum multitudinem hanc de Servo quoque Dei Didaco Oddi elate pronuntiare Nobis placuit Beatificationis formulam:

Nos, vota Fratrum Nostrorum Iacobi Cardinalis Biffi, Archiepiscopi Bononiensis, Arturi Luysterman, Episcopi Gandavensis, Iulii Sanguineti, Episcopi Brixiensis, Mauri Meacci, Abbatis Ordinarii Sublacensis, et Ottorini Petri Alberti, Archiepiscopi Calaritani, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Ferdinandus Maria Baccilieri, Eduardus Ioannes Maria Poppe, Archangelus Tadini, Marianus ab Arce Casali, Didacus Oddi et Nicolaus a Gesturi Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum: Ferdinandi Mariae Baccilieri die prima Iulii, Eduardi Ioannis Mariae Poppe die decima Iunii, Archangeli Tadini die vicesima prima Maii, Mariani ab Arce Casali die tricesima Maii, Didaci Oddi die sexta Iunii et Nicolai a Gesturi die octava Iunii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Rite sic renuntiatum Beatum caelitem Didacum Oddi venerati Nos in primis sumus Nostroque sermone praeclaram franciscalis eius vitae collustravimus speciem certo futurum confisi ut complures post se singularis hic vir valido alliceret ad Evangelii Christi plenissimam sequelam exemplo suo simplicique verbo. Has denique proferri in medium iussimus Litteras quas perpetuo valere quibuslibet rebus nequaquam obstantibus volumus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die III mensis Octobris, anno Domini MCMXCIX, Pontificatus Nostri vicesimo primo.

 

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO


*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 12, pp. 836-838

 

© Copyright 1999 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana