Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUI MANET*

VENERABILI DEI SERVO EDUARDO IOANNI MARIAE POPPE
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Qui manet in me, et ego in eo fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere » (Io 15, 5).

Arta cum Iesu coniunctio vitae exstitit gaudium et apostolici operis animatio Eduardi Ioannis Mariae Poppe, qui in semetipso imaginem finxit vividam Christi boni Pastoris ipseque multum ad eius regnum aedificandum contulit, frugiferum ministerium pro pueris potissimum, sacerdotibus opificibusque sustinendo. Dei hic vir apud Belgas in pago Temse vocitato Gandavensis dioecesis die XVIII mensis Decembris anno MDCCCXC, Desiderio Aloisio Poppe pistore et Iosepha Ogiers parentibus, a quibus in christiana disciplina est institutus, ortus est. A puero cum Deo inambulavit. Studiorum apud Universitatem Lovaniensem lauream in philosophicis rebus est consecutus atque apud Seminarium Gandavense sua studia produxit. Popularis sui S. Ioannis Berchmans exempla tenens, quam celerrime se voluit sanctum fieri ideoque ad sacerdotium perquam studiose se comparavit, quod suscepit die I mensis Maii anno MCMXVI. Paulo post vicarius cooperator paroeciae sanctae Colettae, in vico quodam Gandavi sitae, nominatus est. Pauper inter pauperes, salutis animarum amator, illius plebis saluti ac praesertim pueris in christiana disciplina erudiendis ipsisque ad sacram synaxim primum accedentibus operam animose dedit. Hac de re manipulum catechesis magistrarum instituit, rationem viamque ad eucharistiam accedendi iniit atque Communionis frequentis consociationem condidit. Eius ex apostolico studio quaedam dissensiones ortae sunt, quae, una cum haud firma valetudine, effecerunt ut in sanctitatis via expeditius incederet. Anno MCMXVIII ad parvum pagum Moerzeke, non longe a Temse, intra Flandriae Orientalis fines, missus est, ut communitatem aliquam Sororum veluti rector temperaret, quae hospitium senum pupillorumque moderabantur. In solitudine ac silentio ad precationem, doctrinam adipiscendam ac ministerium exercendum se contulit, etsi infirma valetudo effecit ut multum temporis in lecto iacens exigeret. Ut potuit proximae paroeciae sacerdotes iuvit atque domum suam compluribus laicis, religiosis ac presbyteris reclusit, qui eius ministerium consiliaque requirebant. Ecclesiam adamavit itemque liberaliter periteque societatis sanctificationi studuit. Corporis rebus saecularibusque moribus praeter modum affectatis per efficacem evangelizationem, cuius initium ac finis Eucharistia fuit, obstitit. Sacerdotum coniunctionem, catechesis operam, liturgiae renovationem, laicorum apostolatum, socialem Flandriae motum promovit. Die XV mensis Septembris anno MCMXX Lexovii sepulcrum S. Teresiae a Iesu Infante invisit atque ex illo tempore in se ipse recepit eius parvam viam. Per innumeras epistulas scriptaque varia suum is gessit magno cum spiritali profectu apostolatum. Anno MCMXXII Leopoldsburg petiit, ut clericos religiososque totius nationis coleret, qui stipendia apud castra dieta Beverlo merebant. Laetanter iis thesauros tradidit sui inflammati cordis, quod in Dominum, Ecclesiam, Virginem Mariam amore flagrabat, cui ipse, exemplo S. Ludovici Mariae Grignion de Montfort compulsus, se addixit. Sub fidei, humilitatis, abnegationis lumine summa alacritate ac perseverantia quamlibet virtutem coluit ac fidelis evasit Evangelii testis, vitae exemplar ac prudens christianae perfectionis magistero Caritate incitatus, Deo pro sacerdotum sanctificatione se vovit. Cum Moerzeke pervenisset ut Natalis Domini sollemnia celebraret, gravi morbo correptus est eoque consumptus. Dominus die X mensis Iunii anno MCMXXIV ad se eum vocavit. Sanctitatis fama, quem vivum comitata est, inerebruit post eius mortem. Eiusdem vitae scripta ipsiusque opera ubique terrarum evulgata sunt, in Africa etiam et Asia. Compluribus postulantibus fidelibus, Episcopus Gandavensis Beatificationis et Canonizazionis Causam incohavit. Nos Ipsi die XXX mensis Iunii anno MCMLXXXVI declaravimus Dei Servum heroum in modum virtutes theologales, cardinales iisque adnexas exercuisse. Die III mensis Iulii anno MCMXCVIII Nobis coram decretum super miraculo prodiit, Venerabilis Dei Servi intercessioni adscripto. Statuimus exinde ut beatificationis ritus die III mensis Octobris anno MCMXCIX Romae celebraretur.

Hodie igitur, in foro ad Vaticanam Basilicam Sancti Petri spectante, inter Missarum sollemnia hanc ediximus formulam: Nos, vota Fratrum Nostrorum Iacobi Cardinalis Biffi, Archiepiscopi Bononiensis, Arturi Luysterman, Episcopi Gandavensis, Iulii Sanguineti, Episcopi Brixiensis, Mauri Meacci, Abbatis Ordinarii Sublacensis, et Ottorini Petri Alberti, Archiepiscopi Calaritani, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Ferdinandus Maria Baccilieri, Eduardus Ioannes Maria Poppe, Archangelus Tadini, Marianus ab Arce Casali, Didacus Oddi et Nicolaus a Gesturi Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum: Ferdinandi Mariae Baccilieri die prima Iulii, Eduardi Ioannis Mariae Poppe die decima Iunii, Archangeli Tadini die vicesima prima Maii, Mariani ab Arce Casali die trigesima Maii, Didaci Oddi die sexta Iunii et Nicolai a Gesturi die octava Iunii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quod autem decrevimus volumus et nunc et in posterum vim habere, contrariis minime officientibus rebus quibuslibet.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die tertio mensis Octobris anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo nono, Pontificatus Nostri vicesimo primo.

 

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO

 


*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 3, pp. 131-133

 

© Copyright 1999 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana