Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE DECRETALES

NOSTER MONICIPATUS*

QUIBUS BEATIS CYRILLO BERTRANDO ET VIII SOCIIS INSTITUTI FRATRUM SCHOLARUM CHRISTIANARUM NEC NON BEATO INNOCENTIO
 AB IMMACULATA CONCEPTIONE, PRESBYTERO PROFESSO
EX CONGREGATIONE PASSIONIS IESU CHRISTI,
SANCTORUM CAELITUM HONORES DECERNUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Noster municipatus in caelis est » (Philp 3, 20). Spiritus Sancti lumine illustrati, amici Domini Iesu vitam degunt in terra, cor autem eorum in caelestem intenditur urbem, quam per evangelicam viam ingredientur. Aeternae patriae exspectatio, quae omnes Dei filios robore cumulat, leve suaveque reddit aerumnarum pondus eorum qui hac in terrestri civitate improperium sui Magistri et Redemptoris (cfr Heb 13, 13) participant. Spes regnandi cum Christo et edendi de ligno vitae (cfr Apc 2, 7) beatos Cyrillum Bertrandum eiusque socios sustinuit dum, viam crucis percurrentes, ad proprium pro fide effundendum sanguinem sese parabant, saeviente Hispanico bello.

Novem ex his beatis pertinebant ad Institutum Fratrum Scholarum Christianarum, quod sapienter condidit Sanctus Ioannes Baptista de La Salle, ad christianam iuvenum institutionem provehendam. Ex quibus octo sodales erant communitatis oppi di Turón, ex archidioecesi Ovetensi, ubi humanae, christianae et culturali iuvenum progressioni summo cum studio prospiciebant. Mane diei V mensis Octobris anno MCMXXXVI Cyrillus Bertrandus eiusque consodales sese congregarunt ad Eucharisticam participandam liturgiam, cui praeerat P. Innocentius ab lmmaculata Conceptione, professus ex Congregatione Passionis Iesu Christi. Repente complures homines, Ecclesiae eiusque filiorum odio compulsi, irruerunt in domum, illos inermes religiosos apprehenderunt statimque duxerunt eos in carcerem ubi quattuor commorati sunt dies. Eorum fides, fortitudo, animi aequitas et in Dei voluntatem deditio magno fuerunt solacio ceteris sociis adversitatis. Mane diei IX mensis Octobris in locum martyrii ducti sunt. Ne ullus quidem questus ex illorum ore ortus est; submissa tamen voce orabant, spei et caritatis flammam alentes.

Cum in locum pervenerunt, quem carnifices delegerant, fossam ad hoc paratam circumsteterunt ibique plumbo interfecti martyrii palmam sunt adepti. Sunt sequentes:

  1. - Cyrillus Bertrandus, in saeculo vocatus Iosephus Sanz Tejedor, Lermae natus die XX mensis Martii anno MDCCCLXXXVIII, institutionis ministerium diversis in locis omnimoda explicavit deditione; extremis vitae suae annis in oppido Turón moderatus est Scholam a Domina Nostra vulgo de Covadonga.
     
  2. - Marcianus Iosephus, in saeculo Philomenus López López, natus in loco El Pedregal, die XVII mensis Novembris anno MCM. Audiendi sensu carens, fabrilia suscepit opera, quae diligenter exercuit.
     
  3. - Iulianus Alfredus, in saeculo Vilfredus Fernández Zapico, in vico vulgo Cifuentes de Rueda, ortus die XXIV mensis Decembris anno MCMIII; religiosam consecrationem et munus alios instituendi summa animi vixit magnitudine.
     
  4. - Victorianus Pius, in saeculo Claudius Bernabé Cano, natus in pago appellato San Millán de Lara, die VII mensis Iulii anno MCMV; institutioni alacriter se dedit, moderator exstitit scholae cantorum et actuosam liturgicarum et scholasticarum actionum participationem promovit.
     
  5. - Beniaminus Iulianus, in saeculo Vincentius Alonso Andrés, natus in vico Jaramìllo de la Fuente, die XXVII mensis Octobris anno MCMVIII; summopere adlaboravit et perstitit in studiis et religiosa formatione; cum vero metam contigit, praeceptor exstitit ab omnibus aestimatus.
     
  6. - Augustus Andreas, in saeculo Romanus Martínez Fernández, Andreopoli natus die VI mensis Maii anno MCMX; Fratrum Scholarum Christianarum olim alumnus, eos vestigiis persequi voluit itaque Deo se consecravit et iuvenum institutioni.
     
  7. - Benedictus a Iesu, in saeculo Hector Valdivielso Sáez, natus Bonaëropoli in Argentina ab Hispanis parentibus die XXXI mensis Octobris anno MCMX; docendi munus ferventer implevit, varia exercuit apostolatus opera et innumera edidit scripta.
     
  8. - Anicetus Adolfus, in saeculo Emmanuel Seco Gutiérrez, ortus in loco Celada Marlantes, Andreopoli, die IV mensis Octobris anno MCMXII; spiritali vitae suae accurate prospexit et ad magisterium diligenter se paravit.
     
  9. - Eandem horum beatorum condicionem pertulit beatus Innocentius ab Immaculata Conceptione, in saeculo vocatus Emmanuel Canoura Arnau, natus in loco Sancta Caecilia Vallis Aureae, die X mensis Martii anno MDCCCLXXXVII. Presbyteratus ordine auctus anno MCMXIII, statim vires insumere coepit in assidua pastorali actuositate exsequenda et in diversis disciplinis tradendis. Pridie quam mortem obiret, in oppidum Turón se contulerat apud Fratres Scholarum Christianarum ut, occasione primae feriae VI mensis, iuvenibus scholae reconciliationis sacramentum ministraret.
     
  10. - Elapso quodam temporis spatio, die XVIII mensis Ianuarii anno MCMXXXVII, martyrium quoque passus est alius frater Scholarum Christianarum, nempe beatus Iacobus Hilarius, in saeculo Emmanuel Barbal Cosán, natus in loco Enviny, Illerdae, die II mensis Ianuarii anno MDCCCXCVIII. Aliquot per annos in variis Instituti domibus magisterium sedule curavit; deinde tamen, surditate laborans, fabrilia exsequi debuit opera. Paulo ante martyrium in loco Tarracone, ex archidioecesi Tarraconensi, suis dixit insectatoribus: Pro Christo mori est regnare!

Heroicum fidei testimonium horum Christi discipulorum summa habetur veneratione a populo Dei, qui eos veros martyres esse usque censuit. Causa canonizationis martyrum oppidi Turón incohata est ab archiepiscopo Ovetensi; causa autem beati Iacobi Hilarii ab archiepiscopo Tarraconensi est instructa. Servatis de iure servandis, Nosmet Ipsi, die XXIX mensis Aprilis anno MCMXC beatorum caelitum titulo eos sollemniter exornavimus. Vespere eiusdem diei in Nicaraguana natione mira patrabatur sanatio, intercessioni beatorum quos supra memoravimus adscripta. Eventus hic apud Congregationem de Causis Sanctorum sedule fuit perspectus, et die XXI mensis Decembris anno MCMXCVIII Nobis coram decretum super miraculo prodiit. Postea, faventem excipientes sententiam Fratrum Nostrorum Cardinalium et Episcoporum in Consistorio die II mensis Iulii anno MCMXCIX habito, statuimus ut canonizationis ritus eodem anno Romae perageretur die XXI mensis Novembris.

Hodie igitur in Vaticana Basilica Sancti Petri Apostoli, inter Missarum sollemnia hanc ediximus formulam:

Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Cyrillum Bertrandum et VIII Socios nec non Innocentium ab Immaculata, Benedictum Menni et Thomam a Cori Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quae autem decrevimus, et nunc et in posterum tempus vim sortiri volumus, contrariis rebus minime officientibus quibuslibet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXI mensis Novembris, anno MCMXCIX, Pontificatus Nostri vicesimo secundo.

EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.

 


*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 8, pp. 505-508

 

© Copyright 1999 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana