Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

IN NOMINE

VENERABILI SERVO DEI ANDREAE
A PHÚ YEN BEATORUÌN CAELITUM HONORES DECERNUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « In nomine Iesu omne genu flectatur caelestium et terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur: "Dominus Iesus Christus!", in gloriam Dei Patris » (Phil 2, 10-11).

Iuvenis Andreas, protomartyr Ecclesiae Dei quae est in Vietnamia, vita sua et apostolatu proclamavit Iesum esse Dominum nec non usque ad ultimum terrestris suae exsistentiae, quamvis letaliter saucius, in labiis nomen habuit Iesum, Salvatorem et amicum. Intrepidus hic Christi testis natus est anno MDCXXV vel MDCXXVI in provincia Phú Yên, nunc dioecesi Quinhonensi. loanna, mater eius, quamquam vidua, filium diligenter sapienterque instituit. Puer, corpore infirmus, acri fruebatur ingenio et indole proclivi ad bonitatem. Matre instanter rogante, pater Alexander de Rhodes, missionarius ex Societate Iesu in Cocincina, recipere decrevit puerum inter alumnos suae curae concreditos. Litteris Sinensibus incumbens, Andreas brevi tempore ceteros discipulos superavit. Quindecim annos natus, una cum matre suscepit baptismum. Inseguenti quidem anno a memorato missionario acceptus est inter operis sodales. Post adeptam religiosam culturalemque institutionem, adhaesit associationi catechistarum cui nomen « Domus Dei », cuius erat propositum totam per vitam Evangelii ministerio sese dicare, missionarios adiuvando in regno Dei diffundendo. Servus Dei docilis fuit gratiae, nixus fide, humilitate, praecipua in aegrotantes caritate atque sollicitudine salutis animarum. Pater de Rhodes de eo scripsit: « Adfirmare possum me nullum offendisse novitium neque religiosum quempiam tam diligentem, tam castis cogitationibus praeditum animoque virginali ». Dum Andreas Ecclesiae missionem naviter participaret auxiliatricem missionariis ferens operam, civiles auctoritates christianae religionis diffusionem illis in regionibus prohibere coeperunt et singulari modo autochthones catechistas persegui. Servum Dei, captum die XXV Iulii anno MDCXLIV, percussum atque vinctum, milites duxerunt coram urbis praefecto, qui conatus est eum a fide abstrahere. Sed iuvenis constans respondit se christianum esse paratumque ad supplicia toleranda ut fidem suam servaret: immo declaravit sibi sive cruciari sive mori gloriosissimum esse. Quae verba exacerbaverunt iudicis animum, qui iussit eum in carcerem transferri. Capite damnatus, vespere sequentis diei per vias et plateas urbis Kè Chám, nunc sitae in diocesi Damangensi, ductus est ad supplicium. Comitata est eum frequens turba, admiratione affetta ob firmum animum eius et laetitiam. Ipse autem hortatus est christianos adstantes ut fortes manerent in fide nec ob eius mortem angerentur, utque precibus suis fulcirent. Lancea percussus est deindeque acinace obtruncatus. Antequam letalem reciperet extremum ictum voce magna nomen Iesum invocavit. Hoc modo martyrii coronam est consecutus.

Corpus eius translatum est et religiose sepultum in Macao, ubi sex post menses incohatus est processus ordinarius canonizationis. Rebus omnibus attente exquisitis a iure praescriptis, coram Nobis die XXVII mensis Ianuarii, anno MM, promulgatum est Decretum super martyrio. Deinde statuimus ut beatificationis ritus eodem anno, die V mensis Martii, Romae perageretur.

Hoc igitur die in foro ante Patriarchalem Basilicam Vaticanam, inter Missarum sollemnia hanc ediximus, formulam:

Nos, vota Fratrum Nostrorum Hectoris de Araújo Sales, Archiepiscopi Natalensis, Michaélis Cardinalis Michai Kitbunchu, Archiepiscopi Bangkokensis, Alexandri Kaszkiewicz, Episcopi Grodnensis Latinorum, Richardi Cardinalis Vidal, Archiepiscopi Caebuani, et Pauli Iosephi Pham Dình Tung, Archiepiscopi Hanoiensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Andreas de Soveral, Ambrosius Franciscus Ferro et viginti octo Socii, Nicolaus Bunkerd Kitbamrung, Maria Stella Adelaidis Mardosewicz et decem Sociae, Petrus Calungsod et Andreas a Phú Yên Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum: Andreae de Soveral, Ambrosii Francisci Ferro et viginti octo Sociorum die tertia Octobris; Nicolai Bunkerd Kitbamrung die decima secunda Ianuarii; Mariae Stellae Adelaidis Mardosewicz et decem Sociarum die quarta Septembris; Petri Calungsod die secunda Aprilis; et Andreae a Phú Yên die vicesima sexta lulii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Considerantes frugiferam tot beatorum martyrum passionem, qui veluti fulgidae stellae enitent super Ecclesiae firmamentum, Nos ineffabili expleti sumus gaudio. Spem etiam firmam habemus ut per efficacem apud Deum eorum intercessionem atque heroicum exemplum multis in terris novae hominum generationes fidem catholicam suscipiant et iugiter vivam conservent.

 Sueta demum oratione habita de vita, virtutibus ac operibus Beatorum, quos modo publice diximus, eos venerati sumus summaque Ipsi cum religione primi invocavimus.

Quae autem decrevimus, volumus nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus quibuslibet non officientibus.

Datum Romae, apud Sancturn Petrum, sub anulo Piscatoris, die V mensis Martii, anno MM, Pontificatus Nostri vicesimo secundo.

De mandato Summi Pontificis 

+ANGELUS card. SODANO

Loco+Sigilli

In Secret. Status tab., n. 473.090

 

© Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana