Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUOD PERIERAT*

VENERABILI DEI SERVO MARIANO A IESU EUSE HOYOS
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Quod perierat, requiram, quod eiectum erat, reducam » (Ez 34, 16).

In Christo Iesu quae antiquitus sunt repromissa adimplentur. Ipse namque bonus est pastor, quem Deus misit ut deperditos homines ad Patris domum referret (cfr Lc 15, 4-7). Divini Redemptoris missio in apostolorum opera producitur, qui missi sunt mundum ad evangelizandum. Venerabilis Dei Servus Marianus a Iesu Euse Hoyos, humiliter ac studiose simul ipsam Christi missionem in se recepit atque apostolorum exempla sectans, animosus atque pastorali caritate incitatus, ministerium suum sacerdotale absolvit. In oppido Yuramal Antioquiensis dioecesis in Columbia die XIV mensis Octobris anno MDCCCXLV Petro Iosepho Euse Bustamante et Rosalia de Hoyos Echeverri parentibus natus est, ex quibus pientissimis primam humanam christianamque institutionem necnon operis amorem recepit. Familia ipsa agrestis et christiana effecit ut ad sacerdotium is alliceretur. Sollicitudini commissus est avunculi Firmini Hoyos, parochi scilicet Girardotae, quo duce se ad presbyteratum comparavit. Anno MDCCCLXIX in Medellense seminarium ingressus est, ubi acriter ac studiose se ad sacerdotium paravit, quo die XIV mensis Iulii anno MDCCCLXXII auctus est. Primum adiutor fuit avunculi in paroecia Sancti Petri Girardotae, anno vero MDCCCLXXVI, coadiutor Angosturae, ubi anno MDCCCLXXXII parochus renuntiatus est. Cotidie homines conveniens pauperes et indigentes, eosdem evangelizare ac in corporis spiritusque profectum iuvare studuit (cfr Mc 6, 34). Non sine incommodis et aerumnis L fere annos paroeciae huic humili se devovit, ad Dei gloriam animarumque bonum impigre operando. Evangelium verbo nuntiavit itemque Christum per continuatum fratrum famulatum est testatus. Eandem quam ceteri homines egit vitam: familias invisebat, dum singulorum angores laetitiasque participabat. Peculiarem in modum aegrotos pauperesque adamavit, quos « Christi nobiles » vocare solebat. Pueros iuvenesque praestabiliter docuit et instituit. Agricolas potissimum dilexit, quorum operam adulescens communicavit. Multum temporis ad reconciliationis spiritalisque moderationis ministerium sacerdos et parochus contulit, quod ministerium precatio vitaeque rigor sustentabant. Solida fides, quae in vita proximo addicta innitebatur, usque eum duxit. Dei iuvantis, providentis, miserentisque fidens operatus est. In Christo caritatem agens, suam ipsius sanctificationem affectavit, qui in proximo, potissimum patiente, agnoscitur atque humiliter amabiliterque iuvatur. Maxime sacram Eucharistiam et Virginem Mariam coluit. « Agrestis » voluit esse sacerdos, humilis usque et simplex. Pauper castusque Ecclesiae eiusque Magisterio oboediens fuit. Pie die XII mensis Iulii anno MCMXXVI morte occubuit. Sanctitatis opinio, quam vivus obtinuit, magis in dies increbruit. Sanctae Rosae de Osos Episcopus anno MCMLXXXII beatificationis canonizationis Causam incohavit. Die III mensis Martii anno MCMXC Nos declaravimus Ipsi Dei Servum virtutes heroum in modum exercuisse. Exinde Nobis coram die XXVI mensis Martii anno MCMXCIX Decretum super miraculo, eiusdem intercessioni adscripto, prodiit. Statuimus igitur ut sollemnis beatificationis ritus die IX mensis Aprilis iubilaris anni MM Romae celebraretur.

Hodie igitur in foro Petriano, inter Missarum sollemnia formulam hanc protulimus:

Nos, vota Fratrum Nostrorum Iairi Jamarillo Monsalve, Episcopi Sanctae Rosae de Osos, Francisci Bible Schulte, Archiepiscopi Novae Aureliae, Camilli Cardinalis Ruini, Vicarii Nostri pro Romana dioecesi, et Iacobi Pazhayattil, Episcopi Irinialakudensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem opportunam facimus ut Venerabiles Servi Dei Marianus a Iesu Euse Hoyos, Franciscus Xaverius Seelos, Anna Rosa Gattorno, Maria Elisabeth Hesselblad et Maria Teresia Chiramel Mankidiyan Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum: Mariani a Iesu Euse Hoyos die decima tertia Iulii, Francisci Xaverii Seelos die quinta Octobris, Annae Rosae Gattorno die sexta Maii, Mariae Elisabeth Hesselblad die quarta Iunii et Mariae Teresiae Chiramel Mankidiyan die sexta Iunii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Coram omnibus hominibus fulgens habetur exemplar praeclarus hic vir sacerque minister, qui totam suam exegit vitam ad Dei hominumque profectum naviter operando, quique humilioris ordinis potissimum dilexit cives atque inter ipsos continenter amabiliterque versatus est, salutifera Domini dona et Evangelii monitiones exhibens cunctis.

Quae autem his Litteris decrevimus nunc et posthac rata et firma volu- mus esse, contrariis rebus minime obstantibus quibuslibet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IX mensis Aprilis, anno MM, Pontificatus Nostri altero et vicesimo.

 

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO

 


*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 1, pp. 13-15

 

© Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana