Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

 MIHI VIVERE*

VENERABILI DEI SERVO IOSEPHO COLUMBAE MARMION
 BEATORUM HONORES DECERNUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. -— « Mihi vivere Christus est » (Philp l, 21).

Christianus quisque, per baptismum Christo insertus, Christi vitam agit atque in Spiritu Sancto Patrem clarificat, qui « praedestinavit nos in adoptionem filiorum » (Eph l, 5).

Christus, animae vita, lux fuit, vis ac laetitia, quibus Venerabilis Dei Servus Iosephus Columba Marmion illuminatus est et sustentatus, qui nihil Christo diligendo antevertit, quique in Ecclesia quod bonum sanctumque est scriptis ac multo magis operibus ostendit.

Sodalis hic insignis Ordinis sancti Benedicti, Dublini in Hibernia die I mensis Aprilis anno MDCCCLVIII ortus est. Romae in theologica disciplina conducibiliter institutus, die XVI mensis Iunii anno MDCCCLXXXI dioecesanus presbyter consecratus est. Nonnullos annos apostolatui et philosophiae Dublinensibus Seminarii tironibus tradendae operam studiose dedito Superioribus adsentientibus anno MDCCCLXXXVI suum pristinum propositum persequi potuit atque Ordinem sancti Benedicti apud Abbatiam Maredous ingressus est, quae in dioecesi Namurcensi intra Belgarum fines sita est. Novum Columbae nomen obtinens, novitiatum egit atque in firmo fundamento innitens, Christo dona praebenti et cohortanti sese addixit idemque difficultates et incommoda, quae monachorum ex praescriptis oriuntur, superavit. Anno MDCCCLXXXVIII temporalia et MDCCCXCI perpetua vota nuncupavit. Fidei lumine perductus, per probanda opera alacriter Evangelii sanctique Benedicti regulae semitam tenuit, magistri doctrinam obsequenter sectando, opus Dei devote celebrando, Abbatiae Collegii pueris iuvenibusque monachis doctrinam tradendo. Ex eo tempore inquisitione ac precatione christianas veritates praedicandas curavit, e Sacris Litteris deprompta doctrina. In Abbatiam Montis Caesaris condendam suam operam contulit, ubi prudenter ac animose complura officia sustinuit, scilicet communitatis prioris, theologiae magistri, concionatoris et confessarii egit partes. Maredous Abbatiae monachi anno MCMIX eum abbatem relegerunt. Dei Servus ad Benedectinam regulam superioris munus quam opti me gessit ipsius Christi intra Abbatiam vice fungens. At moderatoris cum tueretur serviendi voluntate partes, contumelias aerumnasque habuit, quas primum bellum mundanum auxit. Per praedicationem, spiritale moderamen, scripta, quae Ecclesiae huius temporis locupletant thesaurum, amplum frugiferumque magisterium egit. Pastorali caritate permotus, complurium sacerdotum, monachorum, religiosorum laicorumque vitam interiorem curavit. Quod aliis tradebat ipse simpliciter, perseveranter ac perfecte faciebat. Dei coniunctionem coluit. Sacra liturgia, meditatio, vestigatio, erga sacram Eucharistiam Deique Matrem devotio, eius monasticam consecrationem, actuosum apostolatum sustentarunt, qui saepe extra Abbatiam versabatur. Meritis onustus ac sanctitatis fama perfusus, die XXX mensis Ianuarii anno MCMXXIII obdormivit in Domino.

Beatificationis canonizationisque Causa in dioecesi Namurcensi anno MCMLVII incohata est. His a iure statutis absolutis rebus, Nobis coram die XXVIII mensis Iunii anno MCMXCIX decretum prodiit, quo declaravimus abbatem Iosephum Columbam Marmion virtutes theologales, cardinales iisque adnexas, heroum in modum exercuisse. Mira exinde sanatio felici cum exitu vestigata est, quae anno MCMLXVI contigit quaeque Dei Servo est adscripta. Decretum super miro die XXVII mensis Ianuarii anno MM foras emisso, statuimus ut beatificationis ritus die III mensis Septembris subsequentis celebraretur.

Hodie igitur in foro Petriano inter sacra hanc ediximus formulam: Nos, vota Fratrum Nostrorum Camilli Cardinalis Ruini, Vicarii Nostri pro Romana Dioecesi, Dionysii Cardinalis Tettamanzi, Archiepiscopi Ianuensis, Petri Cardinalis Eyt, Archiepiscopi Burdigalensis, et Andreae Mutiani Léo- nard, Episcopi Namurcensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Pius IX, Ioannes XXIII, Thomas Reggio, Gulielmus-Iosephus Chaminade et Columba Marmion Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum: Pii IX die septima Februarii, Ioannis XXIII die undecima Octobris, Thomae Reggio die nona Ianuarii, Gulielmi- Iosephi Chaminade die vicesima secunda Ianuarii et Columbae Marmion die tertia Octobris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Prudentiam, doctrinam, pietatem insignis huius viri extollere placet, qui sua opera luculenter in religiosae suae familiae sodales ceterosque homines contulit, complens ipse quod docebat. Exoptamus igitur ut huius caelitis testificationibus incitati homines qui nunc sunt ad superna mansuraque certo gradu contendant.

Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die III mensis Septembris, anno MM, Pontificatus Nostri altero et vicesimo.

 

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO

 


*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 6, pp. 342-344

 

© Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana