Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUICUMQUE, INVOCAVERIT*

VENERABILIBUS DEI SERVIS THOMAE SITJAR FORTIÁ
ET XI SOCIISBEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit »(Rom 10, 13)

Christus, fidei discipulorum fons ac finis, in temporum plenitudine a Patre missus est, ut homines universi a peccato vindicarentur, quodque unum est nomen, quod per se salvare potest. Iesu igitur mors unum est sacrificium quo tandem consummata fit hominum salus. Venerabiles Dei Servi Thomas Sitjar Fortiá et XI socii cum probe novissent iustos homines post corporis interitum cum Christo resuscitato usque victuros ipsosque in novissima die resuscitatum iri, palam suam fidem professi sunt, difficilibus exstantibus condicionibus, atque alacrem animum prae se ferentes, martyrii palmam sunt consecuti. Anno MCMXXXVI bello civili in Hispania inito, reipublicae potestates, Marxianis consiliis imbutae, acerrimam in catholicam Ecclesiam persecutionem egerunt, capitale ostendentes adversus religionem eiusque asseclas odium. Inter hos, qui vita erga Christum fidelitatem significarunt, XII annumerantur Societatis Iesu sodales: VII presbyteri, IV coadiutores et I laicus, qui eodem anno MCMXXXVI sunt interempti.

Hi sunt:

I. Thomas Sitjar Fortiá, sacerdos LXX annorum. In Uruguaiam missus, ibi philosophicam disciplinam tradidit. Hispania repetita, doctrina catechetica tradenda et docendi arte claruit. Superioris Noviciorum et Gandiae domus, ab omnibus aestimatus, sustinuit partes. In vincula coniectus, die XIX mensis Augusti necatus est.

II. Constantinus Carbonell Sempere, sacerdos LXX annorum. Gandiae, Barcinone, Lucenti sua apostolica opera gessit, reconciliationis potissimum ministerio addictus. Die XXIII mensis Augusti interemptus est.

III. Petrus Gelabert Amer, frater coadiutor XLIX annorum. Studiose complura domus munia sustinuit, atque, licet liber esset, patrem Constantinum Carbonell comitari voluit, quocum die XXIII mensis Augusti necatus est.

IV. Raimundus Grimaltos Monllor, frater coadiutor temporalis LXXV annorum. Curabat ipse Gandiae Societatis Iesu praesertim domus hortos. Is una cum illis superioribus die XXIII mensis Augusti peremptus est.

V. Paulus Bori Puig, sacerdos LXXI annorum. Suum ministerium Veruelae et Gandiae explevit. Oeconomi munus egit et die XXIX mensis Septembris necatus est.

VI. Vincentius Sales Genovés, frater coadiutor temporalis LIV annorum. Ad humiliora officia complenda usque paratus, die XXIX mensis Septembris necatus est.

VII. Iosephus Tarrats Comaposada, frater coadiutor LVIII annorum. Apud Valentinam domum valetudinarii spectabili caritate egit opus. Die XXVIIII mensis Septembris interemptus est.

VIII. Darius Hernández Morató, sacerdos LV annorum. Superior Valentinae domus, sollertem apostolicam operam sustinuit. Inter captivos sacerdotale ministerium explevit. Die XXIX mensis Septembris necatus est.

IX. Narcissus Basté Basté, sacerdos LXIX annorum. Valentina in urbe pauperes amabiliter coluit. Die XV mensis Octobris necatus est.

X. Alfredus Simón Colomina, sacerdos LIX annorum. Complura collegia officii conscius rexit. Die XXIX mensis Novembris interemptus est.

XI. Ioannes Baptista Ferreres Boluda, sacerdos LXXV annorum. Theologiae moralis magister, Codicis Iuris Canonici anno MCMXVII comparandi particeps. Die XXIX mensis Decembris necatus est.

XII. Aloisius Campos Górriz, laicus uxoratus XXXI annorum. Congregationis Marianae sodalis et Actionis Catholicae dioecesani Consilii praeses fuit ipseque advocatus pauperum causas tuitus est. Die XXVIII mensis Novembris interemptus est.

Martyrii fama increbrescente, anno MCMLII Archiepiscopus Valentinus Beatificationis Causam incohavit. His perfectis a iure statutis rebus, Nobis coram super martyrio Decretum die XX mensis Decembris anno MCMXCIX prodiit. Statuimus proinde ut Beatificationis ritus Romae die XI mensis Martii anno MMI una cum aliis fidei testibus celebraretur.

Hodie igitur, in foro ad Vaticanam Basilicam Sancti Petri patente, inter Missarum sollemnia hanc ediximus formulam:

Nos, vota Fratrum Nostrorum Augustini García-Gasco Vicente, Archiepiscopi Valentini, Richardi Mariae Cardinalis Carles Gordó, Archiepiscopi Barcinonensis, et Francisci Ciuraneta Aymí, Episcopi Illerdensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Iosephus Aparicio Sanz et ducenti triginta duo Socii Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die vicesima secunda Septembris, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Magna quidem commotione ineffabilique laetitia impleti propter hanc mirabilem tot martyrum glorificationem, fidem eorum et virtutem publice laudavimus, eosque venerati sumus summaque Ipsi cum religione primi invocavimus.

Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XI mensis Martii anno MMI, Pontificatus Nostri vicesimo tertio.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO


*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 3, pp. 184-186

 

© Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana